De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  2. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  3. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  4. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  5. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  6. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  7. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  8. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  9. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  10. e simili causa, concursu natus eodem.
  11. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  12. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  13. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  14. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  15. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  16. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  17. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  18. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  19. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  20. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  21. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  22. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  23. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  24. extructis aliis alias super impete miro.
  25. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  26. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  27. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  28. nubila portabunt venti transversa per auras,
  29. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  30. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  31. in statione locata sepultis undique ventis;
  32. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  33. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  34. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  35. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  36. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  37. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  38. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  39. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  40. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  41. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  42. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  43. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  44. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  45. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  46. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  47. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  48. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  49. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  50. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  51. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  52. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  53. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  54. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  55. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  56. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  57. Quod superest, quali natura praedita constent
  58. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  59. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  60. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  61. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  62. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  63. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  64. constituit natura minutis mobilibusque
  65. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  66. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  67. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  68. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  69. curat item vasis integris vina repente
  70. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  71. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  72. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  73. mobiliter soluens differt primordia vini.
  74. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  75. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  76. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  77. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  78. fiant ut possint ictu discludere turris,
  79. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  80. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  81. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  82. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  83. expediam neque te in promissis plura morabor.
  84. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  85. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  86. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  87. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  88. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  89. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  90. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  91. adeo tetra nimborum nocte coorta
  92. inpendent atrae formidinis ora superne,
  93. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  94. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  95. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  96. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  97. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  98. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  99. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  100. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  101. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  102. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  103. multa forent multis exempto nubila sole;
  104. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  105. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  106. si non extructis foret alte nubibus aether.
  107. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  108. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  109. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  110. semina habere cavas nubes et multa necessest
  111. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  112. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  113. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  114. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  115. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  116. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  117. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  118. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  119. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  120. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  121. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  122. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  123. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  124. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  125. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  126. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  127. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  128. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  129. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  130. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  131. tantus discidio nubis ventique procella
  132. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  133. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  134. incidit in validam maturo culmine nubem;
  135. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  136. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  137. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  138. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  139. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  140. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  141. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  142. atque alia ex ipso conradens portat
  143. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  144. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  145. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  146. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  147. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  148. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  149. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  150. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  151. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  152. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  153. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  154. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  155. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  156. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  157. nec temere omnino plane vis frigida venti
  158. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  159. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  160. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  161. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  162. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  163. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  164. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  165. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  166. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  167. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  168. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  169. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  170. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  171. non igitur multis offensibus in remorando
  172. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  173. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  174. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  175. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  176. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  177. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  178. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  179. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  180. et validas auget viris et roborat ictum;
  181. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  182. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  183. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  184. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  185. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  186. incolumisque venit per res atque integra transit
  187. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  188. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  189. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  190. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  191. conferve facit, e parvis quia facta minute
  192. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  193. quae facile insinuantur et insinuata repente
  194. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  195. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  196. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  197. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  198. frigore enim desunt ignes ventique calore
  199. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  200. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  201. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  202. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  203. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  204. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  205. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  206. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  207. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  208. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  209. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  210. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  211. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  212. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  213. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  214. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  215. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  216. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  217. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  218. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  219. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  220. indicia occultae divum perquirere mentis,
  221. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  222. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  223. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  224. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  225. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  226. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  227. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  228. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  229. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  230. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  231. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  232. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  233. turbine caelesti subito correptus et igni?
  234. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  235. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  236. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  237. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  238. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  239. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  240. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  241. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  242. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  243. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  244. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  245. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  246. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  247. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  248. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  249. et simul in multas partis qui credere possis
  250. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  251. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  252. at saepest numero factum fierique necessest,
  253. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  254. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  255. postremo cur sancta deum delubra suasque
  256. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  257. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  258. demit imaginibus violento volnere honorem?
  259. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  260. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  261. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  262. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  263. in mare qua missi veniant ratione superne.
  264. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  265. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  266. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  267. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  268. navigia in summum veniant vexata periclum.
  269. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  270. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  271. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  272. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  273. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  274. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  275. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  276. versabundus enim turbo descendit et illam
  277. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  278. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  279. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  280. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  281. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse