De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  2. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  3. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  4. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  5. in mare qua missi veniant ratione superne.
  6. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  7. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  8. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  9. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  10. navigia in summum veniant vexata periclum.
  11. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  12. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  13. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  14. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  15. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  16. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  17. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  18. versabundus enim turbo descendit et illam
  19. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  20. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  21. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  22. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  23. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  24. vertex conradens ex semina nubis
  25. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  26. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  27. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  28. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  29. officere in terris, apparet crebrius idem
  30. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  31. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  32. hoc super in caeli spatio coiere repente
  33. asperiora, modis quae possint indupedita
  34. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  35. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  36. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  37. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  38. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  39. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  40. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  41. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  42. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  43. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  44. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  45. hic demum fit uti turba maiore coorta
  46. et condensa queant apparere et simul ipso
  47. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  48. nam loca declarat sursum ventosa patere
  49. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  50. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  51. corpora naturam declarant litore vestis
  52. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  53. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  54. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  55. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  56. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  57. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  58. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  59. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  60. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  61. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  62. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  63. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  64. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  65. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  66. esse infinitam docui, quantaque volarent
  67. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  68. immemorabile per spatium transire solerent.
  69. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  70. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  71. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  72. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  73. et quasi per magni circum spiracula mundi
  74. exitus introitusque elementis redditus extat.
  75. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  76. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  77. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  78. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  79. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  80. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  81. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  82. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  83. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  84. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  85. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  86. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  87. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  88. multa modis multis convenere undique adaucta,
  89. confertae nubes umorem mittere certant
  90. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  91. copia nimborum turba maiore coacta
  92. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  93. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  94. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  95. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  96. cera super calido tabescens multa liquescat.
  97. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  98. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  99. at retinere diu pluviae longumque morari
  100. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  101. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  102. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  103. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  104. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  105. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  106. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  107. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  108. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  109. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  110. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  111. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  112. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  113. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  114. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  115. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  116. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  117. supter item ut supera ventosis undique plenam
  118. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  119. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  120. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  121. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  122. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  123. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  124. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  125. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  126. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  127. concussu late disserpunt inde tremores.
  128. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  129. tecta viam propter non magno pondere tota,
  130. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  131. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  132. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  133. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  134. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  135. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  136. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  137. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  138. collectus parte ex una procumbit et urget
  139. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  140. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  141. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  142. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  143. inclinata minent in eandem prodita partem
  144. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  145. et metuunt magni naturam credere mundi
  146. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  147. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  148. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  149. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  150. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  151. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  152. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  153. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  154. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  155. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  156. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  157. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  158. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  159. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  160. in loca se cava terrai coniecit ibique
  161. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  162. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  163. exagitata foras erumpitur et simul altam
  164. diffindens terram magnum concinnat hiatum.