De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  2. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  3. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  4. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  5. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  6. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  7. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  8. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  9. multa forent multis exempto nubila sole;
  10. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  11. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  12. si non extructis foret alte nubibus aether.
  13. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  14. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  15. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  16. semina habere cavas nubes et multa necessest
  17. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  18. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  19. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  20. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  21. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  22. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  23. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  24. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  25. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  26. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  27. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  28. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  29. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  30. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  31. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  32. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  33. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  34. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  35. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  36. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  37. tantus discidio nubis ventique procella
  38. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  39. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  40. incidit in validam maturo culmine nubem;
  41. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  42. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  43. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  44. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  45. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  46. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  47. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  48. atque alia ex ipso conradens portat
  49. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  50. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  51. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  52. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  53. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  54. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  55. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  56. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  57. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  58. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  59. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  60. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  61. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  62. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  63. nec temere omnino plane vis frigida venti
  64. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  65. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  66. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  67. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  68. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  69. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  70. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  71. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  72. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  73. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  74. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  75. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  76. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  77. non igitur multis offensibus in remorando
  78. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  79. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  80. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  81. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  82. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  83. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  84. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  85. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  86. et validas auget viris et roborat ictum;
  87. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  88. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  89. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  90. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  91. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  92. incolumisque venit per res atque integra transit
  93. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  94. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  95. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  96. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  97. conferve facit, e parvis quia facta minute
  98. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  99. quae facile insinuantur et insinuata repente
  100. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  101. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  102. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  103. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  104. frigore enim desunt ignes ventique calore
  105. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  106. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  107. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  108. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  109. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  110. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  111. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  112. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  113. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  114. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  115. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  116. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  117. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  118. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  119. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  120. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  121. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  122. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  123. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  124. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  125. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  126. indicia occultae divum perquirere mentis,
  127. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  128. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  129. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  130. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  131. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  132. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  133. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  134. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  135. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  136. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  137. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  138. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  139. turbine caelesti subito correptus et igni?
  140. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  141. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  142. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  143. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  144. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  145. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  146. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  147. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  148. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  149. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  150. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  151. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  152. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  153. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  154. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  155. et simul in multas partis qui credere possis
  156. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  157. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  158. at saepest numero factum fierique necessest,
  159. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  160. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  161. postremo cur sancta deum delubra suasque
  162. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  163. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  164. demit imaginibus violento volnere honorem?