De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  2. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  3. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  4. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  5. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  6. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  7. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  8. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  9. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  10. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  11. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  12. indicia occultae divum perquirere mentis,
  13. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  14. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  15. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  16. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  17. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  18. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  19. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  20. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  21. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  22. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  23. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  24. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  25. turbine caelesti subito correptus et igni?
  26. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  27. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  28. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  29. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  30. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  31. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  32. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  33. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  34. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  35. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  36. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  37. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  38. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  39. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  40. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  41. et simul in multas partis qui credere possis
  42. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  43. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  44. at saepest numero factum fierique necessest,
  45. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  46. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  47. postremo cur sancta deum delubra suasque
  48. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  49. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  50. demit imaginibus violento volnere honorem?
  51. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  52. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  53. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  54. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  55. in mare qua missi veniant ratione superne.
  56. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  57. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  58. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  59. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  60. navigia in summum veniant vexata periclum.
  61. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  62. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  63. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  64. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  65. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  66. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  67. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  68. versabundus enim turbo descendit et illam
  69. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  70. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  71. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  72. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  73. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  74. vertex conradens ex semina nubis
  75. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  76. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  77. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  78. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  79. officere in terris, apparet crebrius idem
  80. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  81. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  82. hoc super in caeli spatio coiere repente
  83. asperiora, modis quae possint indupedita
  84. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  85. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  86. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  87. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  88. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  89. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  90. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  91. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  92. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  93. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  94. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  95. hic demum fit uti turba maiore coorta
  96. et condensa queant apparere et simul ipso
  97. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  98. nam loca declarat sursum ventosa patere
  99. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  100. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  101. corpora naturam declarant litore vestis
  102. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  103. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  104. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  105. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  106. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  107. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  108. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  109. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  110. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  111. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  112. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  113. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  114. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  115. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  116. esse infinitam docui, quantaque volarent
  117. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  118. immemorabile per spatium transire solerent.
  119. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  120. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  121. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  122. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  123. et quasi per magni circum spiracula mundi
  124. exitus introitusque elementis redditus extat.
  125. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  126. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  127. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  128. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  129. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  130. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  131. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  132. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  133. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  134. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  135. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  136. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  137. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  138. multa modis multis convenere undique adaucta,
  139. confertae nubes umorem mittere certant
  140. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  141. copia nimborum turba maiore coacta
  142. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  143. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  144. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  145. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  146. cera super calido tabescens multa liquescat.
  147. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  148. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  149. at retinere diu pluviae longumque morari
  150. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  151. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  152. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  153. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  154. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  155. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  156. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  157. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  158. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  159. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  160. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  161. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  162. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  163. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  164. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  165. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  166. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  167. supter item ut supera ventosis undique plenam
  168. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  169. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  170. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  171. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  172. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  173. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  174. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  175. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  176. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  177. concussu late disserpunt inde tremores.
  178. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  179. tecta viam propter non magno pondere tota,
  180. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  181. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  182. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  183. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  184. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  185. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  186. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  187. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  188. collectus parte ex una procumbit et urget
  189. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  190. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  191. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  192. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  193. inclinata minent in eandem prodita partem
  194. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  195. et metuunt magni naturam credere mundi
  196. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  197. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  198. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  199. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  200. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  201. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  202. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  203. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  204. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  205. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  206. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  207. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  208. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  209. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  210. in loca se cava terrai coniecit ibique
  211. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  212. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  213. exagitata foras erumpitur et simul altam
  214. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  215. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  216. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  217. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  218. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  219. motibus in terris et multae per mare pessum
  220. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  221. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  222. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  223. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  224. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  225. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  226. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  227. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  228. terrai ne dissoluat natura repente,
  229. neu distracta suum late dispandat hiatum
  230. idque suis confusa velit complere ruinis.
  231. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  232. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  233. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  234. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  235. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  236. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  237. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  238. ---
  239. Principio mare mirantur non reddere maius
  240. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  241. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  242. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  243. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  244. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  245. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  246. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  247. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  248. quippe videmus enim vestis umore madentis
  249. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  250. at pelage multa et late substrata videmus.
  251. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  252. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  253. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  254. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  255. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  256. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  257. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  258. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  259. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  260. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  261. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  262. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  263. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  264. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  265. in terras itidem manare ex aequore salso;
  266. percolatur enim virus retroque remanat
  267. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  268. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  269. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  270. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  271. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  272. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  273. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  274. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  275. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  276. cernentes pavida complebant pectora cura,
  277. quid moliretur rerum natura novarum.
  278. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  279. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  280. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  281. et videas caelum summai totius unum
  282. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  283. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  284. quod bene propositum si plane contueare
  285. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  286. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  287. accepit calido febrim fervore coortam
  288. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  289. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  290. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  291. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  292. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  293. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  294. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  295. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  296. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  297. ex infinito satis omnia suppeditare,
  298. unde repente queat tellus concussa moveri
  299. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  300. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  301. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  302. et tempestates pluviae graviore coortu
  303. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  304. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  305. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  306. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  307. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  308. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  309. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  310. nil sint ad summam summai totius omnem.
  311. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  312. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  313. expediam. primum totius subcava montis
  314. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  315. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  316. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  317. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  318. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  319. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  320. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  321. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  322. differt et crassa volvit caligine fumum
  323. extruditque simul mirando pondere saxa;
  324. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  325. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  326. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  327. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  328. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  329. ---
  330. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  331. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  332. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  333. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  334. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  335. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  336. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  337. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  338. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  339. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  340. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  341. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  342. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  343. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  344. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  345. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  346. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  347. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  348. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  349. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  350. cogentes sursus replent coguntque manere.
  351. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  352. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  353. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  354. inter nigra virum percocto saecla colore
  355. exoriens penitus media ab regione diei.
  356. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  357. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  358. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  359. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  360. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  361. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  362. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  363. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  364. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  365. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  366. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  367. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  368. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  369. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  370. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  371. expediam, quali natura praedita constent.
  372. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  373. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  374. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  375. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  376. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  377. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  378. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  379. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  380. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  381. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  382. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  383. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  384. cornices, non cum fumant altaria donis;
  385. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  386. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  387. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  388. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  389. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  390. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  391. manibus ut si sint divis mactata repente.
  392. omnia quae naturali ratione geruntur,
  393. et quibus e fiant causis apparet origo;
  394. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  395. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  396. ducere forte deos manis inferne reamur,
  397. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  398. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  399. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  400. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  401. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  402. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  403. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  404. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  405. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  406. res ad vitai rationem ostendimus ante
  407. propter dissimilem naturam dissimilisque
  408. texturas inter sese primasque figuras.
  409. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  410. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  411. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  412. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  413. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  414. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  415. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  416. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  417. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  418. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  419. floris odore hominem taetro consueta necare.
  420. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  421. multa modis multis multarum semina rerum
  422. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  423. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  424. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  425. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  426. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  427. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  428. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  429. multaque praeterea languentia membra per artus
  430. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  431. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  432. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  433. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  434. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  435. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  436. at cum membra domans percepit fervida febris,
  437. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  438. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  439. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  440. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  441. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  442. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  443. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  444. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  445. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  446. quam soleant et quam vitai copia desit,
  447. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  448. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  449. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  450. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  451. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  452. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  453. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  454. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  455. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  456. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  457. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  458. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  459. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  460. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  461. propterea quod magna mali fit copia circum.
  462. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  463. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  464. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  465. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  466. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  467. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  468. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  469. scilicet in terram delabi pondere cogit
  470. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  471. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  472. ---
  473. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  474. arescit quia terra calore et semina si qua
  475. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  476. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  477. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  478. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  479. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  480. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  481. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  482. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  483. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  484. sole putant subter terras fervescere partim,
  485. nox ubi terribili terras caligine texit.
  486. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  487. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  488. non quierit calidum supera de reddere parte,
  489. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  490. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  491. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  492. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  493. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  494. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  495. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  496. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  497. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  498. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  499. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  500. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  501. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  502. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  503. et rare fecit calido miscente vapore,
  504. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  505. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  506. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  507. praeterea solis radiis iactatur aquai
  508. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  509. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  510. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  511. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  512. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  513. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  514. taedaque consimili ratione accensa per undas
  515. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  516. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  517. semina de terraque necessest funditus ipsa
  518. ignis corpora per totum consurgere fontem
  519. et simul exspirare foras exireque in auras,
  520. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  521. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  522. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  523. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  524. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  525. et multis aliis praebet regionibus aequor
  526. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  527. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  528. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  529. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  530. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  531. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  532. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  533. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  534. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  535. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  536. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  537. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  538. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  539. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  540. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  541. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  542. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  543. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  544. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  545. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  546. ordine demisso levibus iactarier auris,
  547. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  548. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  549. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  550. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  551. ipsius rei rationem reddere possis,
  552. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  553. quo magis attentas auris animumque reposco.
  554. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  555. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  556. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  557. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  558. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  559. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  560. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  561. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  562. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  563. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  564. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  565. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  566. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  567. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  568. cernere odorari licet et sentire sonare.
  569. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  570. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  571. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  572. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  573. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  574. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  575. principio fit ut in speluncis saxa superna
  576. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  577. manat item nobis e toto corpore sudor,
  578. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  579. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  580. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  581. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  582. sentimus, sentimus item transire per aurum
  583. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  584. denique per dissaepta domorum saxea voces
  585. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  586. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  587. denique qua circum caeli lorica ,
  588. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  589. et tempestate in terra caeloque coorta
  590. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  591. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  592. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  593. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  594. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  595. principio terram sol excoquit et facit are,
  596. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  597. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  598. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  599. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  600. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  601. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  602. at coria et carnem mollit durata calore.
  603. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  604. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  605. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  606. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  607. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  608. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  609. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  610. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  611. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  612. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  613. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  614. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  615. dissimili inter se natura praedita debent
  616. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  617. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  618. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  619. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  620. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  621. scilicet id fieri cogit natura viarum
  622. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  623. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  624. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  625. argentoque foras aliud vitroque meare;
  626. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  627. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  628. scilicet id fieri cogit natura viarum
  629. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  630. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  631. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  632. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  633. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  634. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  635. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  636. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  637. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  638. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  639. in medio locus, extemplo primordia ferri
  640. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  641. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  642. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  643. indupedita suis arte conexa cohaeret
  644. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  645. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  646. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  647. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  648. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  649. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  650. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  651. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  652. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  653. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  654. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  655. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  656. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  657. quod, simul a fronte est anelli rarior
  658. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  659. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  660. a tergo quasi provehat atque propellat.
  661. semper enim circum positus res verberat ;
  662. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  663. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  664. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  665. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  666. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  667. denique res omnes debent in corpore habere
  668. , quandoquidem raro sunt corpore et
  669. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  670. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  671. sollicito motu semper iactatur eoque
  672. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  673. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  674. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  675. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  676. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  677. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  678. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  679. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  680. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  681. aere interposito discordia tanta creatur
  682. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  683. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  684. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  685. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  686. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  687. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  688. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  689. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  690. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  691. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  692. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  693. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  694. lignea materies in quo genere esse videtur.
  695. interutrasque igitur ferri natura locata
  696. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  697. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  698. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  699. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  700. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  701. saxa vides primum sola colescere calce.
  702. glutine materies taurino iungitur una,
  703. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  704. quam laxare queant compages taurea vincla.
  705. vitigeni latices aquai fontibus audent
  706. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  707. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  708. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  709. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  710. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  711. denique res auro non aurum copulat una,
  712. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  713. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  714. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  715. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  716. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  717. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  718. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  719. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  720. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  721. inter se quaedam possint coplata teneri;
  722. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  723. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  724. mortiferam possit cladem conflare coorta
  725. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  726. expediam, primum multarum semina rerum
  727. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  728. et contra quae sint morbo mortique necessest
  729. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  730. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  731. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  732. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  733. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  734. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  735. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  736. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  737. temptari procul a patria qui cumque domoque
  738. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  739. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  740. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  741. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  742. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  743. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  744. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  745. tum color et facies hominum distare videntur
  746. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  747. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  748. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  749. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  750. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  751. partibus ac membris; varius concinnat id .
  752. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  753. commovet atque inimicus serpere coepit,
  754. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  755. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  756. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  757. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  758. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  759. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  760. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  761. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  762. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  763. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  764. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  765. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  766. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  767. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  768. an caelum nobis ultro natura corumptum
  769. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  770. quod nos adventu possit temptare recenti.
  771. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  772. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  773. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  774. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  775. permensus multum camposque natantis,
  776. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  777. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  778. principio caput incensum fervore gerebant
  779. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  780. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  781. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  782. atque animi interpres manabat lingua cruore
  783. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  784. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  785. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  786. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  787. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  788. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  789. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  790. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  791. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  792. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  793. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  794. corripere adsidue nervos et membra coactans
  795. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  796. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  797. corporis in summo summam fervescere partem,
  798. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  799. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  800. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  801. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  802. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  803. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  804. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  805. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  806. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  807. multi praecipites nymphis putealibus alte
  808. inciderunt ipso venientes ore patente:
  809. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  810. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  811. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  812. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  813. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  814. lumina versarent oculorum expertia somno.
  815. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  816. perturbata animi mens in maerore metuque,