De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  2. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  3. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  4. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  5. non radii solis nec lucida tela diei
  6. discutiant, sed naturae species ratioque.
  7. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  8. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  9. esse et nativo consistere corpore caelum,
  10. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  11. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  12. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  13. ---
  14. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  15. currenti spatium praemonstra, callida musa
  16. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  17. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  18. ---
  19. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  20. ---
  21. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  22. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  23. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  24. et faciunt animos humilis formidine divom
  25. depressosque premunt ad terram propterea quod
  26. ignorantia causarum conferre deorum
  27. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  28. quorum operum causas nulla ratione videre
  29. possunt ac fieri divino numine rentur.
  30. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  31. si tamen interea mirantur qua ratione
  32. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  33. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  34. rursus in antiquas referuntur religionis
  35. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  36. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  37. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  38. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  39. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  40. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  41. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  42. delibata deum per te tibi numina sancta
  43. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  44. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  45. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  46. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  47. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  48. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  49. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  50. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  51. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  52. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  53. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  54. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  55. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  56. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  57. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  58. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  59. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  60. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  61. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  62. quorum operum causas nulla ratione videre
  63. possunt ac fieri divino numine rentur.
  64. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  65. propterea quia concurrunt sublime volantes
  66. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  67. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  68. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  69. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  70. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  71. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  72. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  73. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  74. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  75. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  76. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  77. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  78. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  79. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  80. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  81. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  82. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  83. verberibus venti versant planguntque per auras.
  84. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  85. frontibus adversis possint quam de latere ire
  86. diverso motu radentes corpora tractim,
  87. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  88. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  89. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  90. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  91. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  92. cum subito validi venti conlecta procella
  93. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  94. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  95. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  96. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  97. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  98. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  99. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  100. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  101. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  102. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  103. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  104. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  105. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  106. perscindat nubem perfringens impete recto;
  107. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  108. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  109. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  110. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  111. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  112. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  113. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  114. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  115. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  116. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  117. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  118. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  119. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  120. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  121. turbine ventorum comburens impete magno;
  122. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  123. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  124. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  125. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  126. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  127. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  128. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  129. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  130. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  131. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  132. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  133. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  134. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  135. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  136. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  137. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  138. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  139. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  140. e simili causa, concursu natus eodem.
  141. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  142. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.