De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  2. incolumisque venit per res atque integra transit
  3. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  4. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  5. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  6. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  7. conferve facit, e parvis quia facta minute
  8. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  9. quae facile insinuantur et insinuata repente
  10. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  11. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  12. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  13. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  14. frigore enim desunt ignes ventique calore
  15. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  16. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  17. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  18. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  19. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  20. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  21. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  22. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  23. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  24. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  25. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  26. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  27. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  28. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  29. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  30. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  31. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  32. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  33. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  34. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  35. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  36. indicia occultae divum perquirere mentis,
  37. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  38. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  39. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  40. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  41. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  42. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  43. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  44. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  45. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  46. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  47. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  48. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  49. turbine caelesti subito correptus et igni?
  50. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  51. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  52. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  53. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  54. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  55. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  56. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  57. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  58. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  59. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  60. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  61. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  62. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  63. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  64. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  65. et simul in multas partis qui credere possis
  66. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  67. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  68. at saepest numero factum fierique necessest,
  69. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  70. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  71. postremo cur sancta deum delubra suasque
  72. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  73. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  74. demit imaginibus violento volnere honorem?
  75. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  76. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  77. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  78. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  79. in mare qua missi veniant ratione superne.
  80. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  81. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  82. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  83. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  84. navigia in summum veniant vexata periclum.
  85. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  86. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  87. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  88. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  89. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  90. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  91. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  92. versabundus enim turbo descendit et illam
  93. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  94. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  95. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  96. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  97. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  98. vertex conradens ex semina nubis
  99. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  100. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  101. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  102. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  103. officere in terris, apparet crebrius idem
  104. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  105. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  106. hoc super in caeli spatio coiere repente
  107. asperiora, modis quae possint indupedita
  108. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  109. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  110. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  111. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  112. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  113. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  114. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  115. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  116. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  117. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  118. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  119. hic demum fit uti turba maiore coorta
  120. et condensa queant apparere et simul ipso
  121. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  122. nam loca declarat sursum ventosa patere
  123. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  124. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  125. corpora naturam declarant litore vestis
  126. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  127. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  128. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  129. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  130. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  131. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  132. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  133. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  134. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  135. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  136. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  137. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  138. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  139. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  140. esse infinitam docui, quantaque volarent
  141. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  142. immemorabile per spatium transire solerent.
  143. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  144. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  145. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  146. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  147. et quasi per magni circum spiracula mundi
  148. exitus introitusque elementis redditus extat.
  149. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  150. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  151. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  152. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  153. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  154. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  155. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  156. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  157. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  158. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  159. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  160. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  161. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  162. multa modis multis convenere undique adaucta,
  163. confertae nubes umorem mittere certant
  164. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  165. copia nimborum turba maiore coacta
  166. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  167. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  168. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  169. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  170. cera super calido tabescens multa liquescat.
  171. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  172. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  173. at retinere diu pluviae longumque morari
  174. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  175. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  176. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  177. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  178. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  179. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  180. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  181. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  182. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  183. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  184. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  185. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  186. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  187. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  188. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  189. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  190. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  191. supter item ut supera ventosis undique plenam
  192. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  193. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  194. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  195. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  196. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  197. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  198. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  199. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  200. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  201. concussu late disserpunt inde tremores.
  202. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  203. tecta viam propter non magno pondere tota,
  204. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  205. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  206. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  207. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  208. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  209. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  210. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  211. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  212. collectus parte ex una procumbit et urget
  213. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  214. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  215. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  216. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  217. inclinata minent in eandem prodita partem
  218. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  219. et metuunt magni naturam credere mundi
  220. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  221. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  222. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  223. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  224. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  225. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  226. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  227. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  228. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  229. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  230. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  231. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  232. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  233. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  234. in loca se cava terrai coniecit ibique
  235. speluncas inter magnas fremit ante tumultu