De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  2. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  3. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  4. verberibus venti versant planguntque per auras.
  5. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  6. frontibus adversis possint quam de latere ire
  7. diverso motu radentes corpora tractim,
  8. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  9. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  10. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  11. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  12. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  13. cum subito validi venti conlecta procella
  14. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  15. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  16. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  17. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  18. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  19. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  20. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  21. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  22. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  23. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  24. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  25. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  26. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  27. perscindat nubem perfringens impete recto;
  28. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  29. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  30. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  31. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  32. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  33. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  34. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  35. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  36. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  37. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  38. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  39. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  40. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  41. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  42. turbine ventorum comburens impete magno;
  43. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  44. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  45. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  46. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  47. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  48. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  49. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  50. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  51. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  52. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  53. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  54. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  55. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  56. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  57. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  58. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  59. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  60. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  61. e simili causa, concursu natus eodem.
  62. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  63. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  64. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  65. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  66. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  67. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  68. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  69. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  70. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  71. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  72. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  73. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  74. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  75. extructis aliis alias super impete miro.
  76. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  77. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  78. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  79. nubila portabunt venti transversa per auras,
  80. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  81. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  82. in statione locata sepultis undique ventis;
  83. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  84. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  85. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  86. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  87. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  88. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  89. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  90. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  91. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  92. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  93. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  94. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  95. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  96. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  97. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  98. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  99. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  100. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  101. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  102. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  103. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  104. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  105. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  106. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  107. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  108. Quod superest, quali natura praedita constent
  109. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  110. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  111. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  112. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  113. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  114. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  115. constituit natura minutis mobilibusque
  116. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  117. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  118. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  119. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  120. curat item vasis integris vina repente
  121. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  122. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  123. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  124. mobiliter soluens differt primordia vini.
  125. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  126. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  127. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  128. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  129. fiant ut possint ictu discludere turris,
  130. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  131. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  132. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  133. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  134. expediam neque te in promissis plura morabor.
  135. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  136. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  137. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  138. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  139. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  140. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  141. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  142. adeo tetra nimborum nocte coorta
  143. inpendent atrae formidinis ora superne,
  144. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  145. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  146. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  147. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  148. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  149. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  150. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  151. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  152. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  153. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  154. multa forent multis exempto nubila sole;
  155. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  156. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  157. si non extructis foret alte nubibus aether.
  158. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  159. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  160. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  161. semina habere cavas nubes et multa necessest
  162. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  163. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  164. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  165. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  166. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  167. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  168. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  169. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  170. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  171. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  172. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  173. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  174. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  175. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  176. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  177. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  178. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  179. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  180. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  181. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  182. tantus discidio nubis ventique procella
  183. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  184. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  185. incidit in validam maturo culmine nubem;
  186. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  187. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  188. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  189. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  190. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  191. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  192. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  193. atque alia ex ipso conradens portat
  194. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  195. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  196. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  197. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  198. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  199. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  200. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  201. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  202. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  203. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  204. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  205. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  206. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  207. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  208. nec temere omnino plane vis frigida venti
  209. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  210. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  211. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  212. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  213. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  214. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  215. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  216. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  217. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  218. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  219. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  220. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  221. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  222. non igitur multis offensibus in remorando
  223. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  224. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  225. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  226. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  227. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  228. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  229. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  230. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  231. et validas auget viris et roborat ictum;
  232. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  233. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  234. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  235. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam