De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  2. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  3. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  4. et validas auget viris et roborat ictum;
  5. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  6. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  7. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  8. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  9. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  10. incolumisque venit per res atque integra transit
  11. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  12. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  13. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  14. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  15. conferve facit, e parvis quia facta minute
  16. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  17. quae facile insinuantur et insinuata repente
  18. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  19. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  20. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  21. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  22. frigore enim desunt ignes ventique calore
  23. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  24. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  25. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  26. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  27. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  28. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  29. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  30. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  31. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  32. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  33. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  34. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  35. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  36. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  37. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  38. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  39. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  40. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  41. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  42. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  43. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  44. indicia occultae divum perquirere mentis,
  45. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  46. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  47. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  48. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  49. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  50. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  51. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  52. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  53. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  54. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  55. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  56. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  57. turbine caelesti subito correptus et igni?
  58. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  59. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  60. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  61. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  62. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  63. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  64. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  65. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  66. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  67. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  68. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  69. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  70. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  71. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  72. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  73. et simul in multas partis qui credere possis
  74. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  75. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  76. at saepest numero factum fierique necessest,
  77. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  78. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  79. postremo cur sancta deum delubra suasque
  80. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  81. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  82. demit imaginibus violento volnere honorem?
  83. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  84. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  85. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  86. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  87. in mare qua missi veniant ratione superne.
  88. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  89. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  90. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  91. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  92. navigia in summum veniant vexata periclum.
  93. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  94. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  95. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  96. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  97. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  98. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  99. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  100. versabundus enim turbo descendit et illam
  101. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  102. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  103. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  104. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  105. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  106. vertex conradens ex semina nubis
  107. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  108. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  109. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  110. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  111. officere in terris, apparet crebrius idem
  112. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  113. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  114. hoc super in caeli spatio coiere repente
  115. asperiora, modis quae possint indupedita
  116. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  117. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  118. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  119. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  120. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  121. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  122. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  123. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  124. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  125. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  126. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  127. hic demum fit uti turba maiore coorta
  128. et condensa queant apparere et simul ipso
  129. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  130. nam loca declarat sursum ventosa patere
  131. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  132. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  133. corpora naturam declarant litore vestis
  134. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  135. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  136. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  137. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  138. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  139. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  140. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  141. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  142. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  143. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  144. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  145. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  146. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  147. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  148. esse infinitam docui, quantaque volarent
  149. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  150. immemorabile per spatium transire solerent.
  151. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  152. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  153. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  154. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  155. et quasi per magni circum spiracula mundi
  156. exitus introitusque elementis redditus extat.
  157. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  158. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  159. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  160. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  161. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  162. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  163. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  164. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  165. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  166. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  167. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  168. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  169. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  170. multa modis multis convenere undique adaucta,
  171. confertae nubes umorem mittere certant
  172. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  173. copia nimborum turba maiore coacta
  174. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  175. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  176. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  177. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  178. cera super calido tabescens multa liquescat.
  179. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  180. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  181. at retinere diu pluviae longumque morari
  182. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  183. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  184. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  185. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  186. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  187. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  188. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  189. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  190. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  191. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  192. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  193. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  194. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  195. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  196. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  197. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  198. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  199. supter item ut supera ventosis undique plenam
  200. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  201. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  202. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  203. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  204. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  205. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  206. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  207. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  208. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  209. concussu late disserpunt inde tremores.
  210. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  211. tecta viam propter non magno pondere tota,
  212. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  213. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  214. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  215. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  216. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  217. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  218. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  219. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  220. collectus parte ex una procumbit et urget
  221. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  222. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  223. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  224. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  225. inclinata minent in eandem prodita partem
  226. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  227. et metuunt magni naturam credere mundi
  228. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  229. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  230. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  231. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  232. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  233. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  234. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  235. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  236. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  237. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,