De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  2. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  3. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  4. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  5. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  6. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  7. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  8. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  9. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  10. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  11. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  12. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  13. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  14. verberibus venti versant planguntque per auras.
  15. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  16. frontibus adversis possint quam de latere ire
  17. diverso motu radentes corpora tractim,
  18. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  19. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  20. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  21. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  22. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  23. cum subito validi venti conlecta procella
  24. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  25. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  26. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  27. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  28. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  29. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  30. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  31. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  32. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  33. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  34. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  35. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  36. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  37. perscindat nubem perfringens impete recto;
  38. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  39. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  40. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  41. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  42. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  43. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  44. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  45. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  46. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  47. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  48. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  49. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  50. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  51. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  52. turbine ventorum comburens impete magno;
  53. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  54. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  55. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  56. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  57. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  58. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  59. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  60. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  61. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  62. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  63. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  64. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  65. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  66. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  67. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  68. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  69. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  70. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  71. e simili causa, concursu natus eodem.
  72. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  73. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  74. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  75. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  76. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  77. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  78. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  79. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  80. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  81. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  82. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  83. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  84. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  85. extructis aliis alias super impete miro.
  86. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  87. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  88. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  89. nubila portabunt venti transversa per auras,
  90. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  91. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  92. in statione locata sepultis undique ventis;
  93. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  94. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  95. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  96. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  97. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  98. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  99. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  100. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  101. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  102. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  103. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  104. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  105. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  106. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  107. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  108. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  109. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  110. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  111. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  112. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  113. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  114. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  115. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  116. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  117. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  118. Quod superest, quali natura praedita constent
  119. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  120. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  121. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  122. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  123. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  124. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  125. constituit natura minutis mobilibusque
  126. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  127. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  128. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  129. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  130. curat item vasis integris vina repente
  131. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  132. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  133. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  134. mobiliter soluens differt primordia vini.
  135. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  136. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  137. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  138. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  139. fiant ut possint ictu discludere turris,
  140. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  141. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  142. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  143. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  144. expediam neque te in promissis plura morabor.
  145. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  146. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  147. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  148. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  149. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  150. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  151. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  152. adeo tetra nimborum nocte coorta
  153. inpendent atrae formidinis ora superne,
  154. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  155. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  156. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  157. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  158. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  159. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  160. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  161. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  162. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  163. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  164. multa forent multis exempto nubila sole;
  165. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  166. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  167. si non extructis foret alte nubibus aether.
  168. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  169. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  170. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  171. semina habere cavas nubes et multa necessest
  172. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  173. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  174. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  175. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  176. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  177. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  178. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  179. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  180. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  181. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  182. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  183. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  184. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  185. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  186. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  187. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  188. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  189. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  190. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  191. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  192. tantus discidio nubis ventique procella
  193. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  194. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  195. incidit in validam maturo culmine nubem;
  196. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  197. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  198. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  199. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  200. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  201. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  202. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  203. atque alia ex ipso conradens portat
  204. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  205. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  206. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  207. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  208. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  209. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  210. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  211. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  212. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  213. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  214. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  215. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  216. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  217. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  218. nec temere omnino plane vis frigida venti
  219. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  220. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  221. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  222. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  223. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  224. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  225. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  226. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  227. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  228. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  229. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  230. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  231. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  232. non igitur multis offensibus in remorando
  233. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  234. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  235. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  236. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  237. ut vehementius et citius quae cumque morantur