De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
  2. quod fieret naturali varieque volaret
  3. seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
  4. et quibus e portis occurri cuique deceret,
  5. et genus humanum frustra plerumque probavit
  6. volvere curarum tristis in pectore fluctus.
  7. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  8. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  9. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  10. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  11. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  12. non radii solis nec lucida tela diei
  13. discutiant, sed naturae species ratioque.
  14. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  15. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  16. esse et nativo consistere corpore caelum,
  17. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  18. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  19. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  20. ---
  21. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  22. currenti spatium praemonstra, callida musa
  23. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  24. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  25. ---
  26. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  27. ---
  28. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  29. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  30. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  31. et faciunt animos humilis formidine divom
  32. depressosque premunt ad terram propterea quod
  33. ignorantia causarum conferre deorum
  34. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  35. quorum operum causas nulla ratione videre
  36. possunt ac fieri divino numine rentur.
  37. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  38. si tamen interea mirantur qua ratione
  39. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  40. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  41. rursus in antiquas referuntur religionis
  42. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  43. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  44. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  45. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  46. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  47. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  48. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  49. delibata deum per te tibi numina sancta
  50. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  51. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  52. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  53. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  54. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  55. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  56. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  57. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  58. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  59. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  60. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  61. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  62. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  63. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  64. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  65. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  66. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  67. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  68. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  69. quorum operum causas nulla ratione videre
  70. possunt ac fieri divino numine rentur.
  71. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  72. propterea quia concurrunt sublime volantes
  73. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  74. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  75. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  76. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  77. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  78. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  79. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  80. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  81. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  82. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  83. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  84. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  85. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  86. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  87. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  88. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  89. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  90. verberibus venti versant planguntque per auras.
  91. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  92. frontibus adversis possint quam de latere ire
  93. diverso motu radentes corpora tractim,
  94. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  95. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  96. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  97. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  98. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  99. cum subito validi venti conlecta procella
  100. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  101. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  102. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  103. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  104. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  105. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  106. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  107. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  108. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  109. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  110. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  111. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  112. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  113. perscindat nubem perfringens impete recto;
  114. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  115. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  116. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  117. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  118. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  119. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  120. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  121. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  122. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  123. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  124. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  125. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  126. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  127. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  128. turbine ventorum comburens impete magno;
  129. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  130. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  131. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  132. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  133. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  134. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  135. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  136. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  137. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  138. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  139. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  140. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  141. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  142. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  143. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  144. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  145. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  146. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  147. e simili causa, concursu natus eodem.
  148. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  149. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  150. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  151. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  152. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  153. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  154. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  155. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  156. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  157. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  158. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  159. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  160. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  161. extructis aliis alias super impete miro.