De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  2. multa forent multis exempto nubila sole;
  3. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  4. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  5. si non extructis foret alte nubibus aether.
  6. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  7. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  8. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  9. semina habere cavas nubes et multa necessest
  10. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  11. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  12. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  13. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  14. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  15. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  16. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  17. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  18. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  19. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  20. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  21. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  22. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  23. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  24. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  25. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  26. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  27. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  28. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  29. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  30. tantus discidio nubis ventique procella
  31. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  32. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  33. incidit in validam maturo culmine nubem;
  34. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  35. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  36. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  37. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  38. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  39. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  40. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  41. atque alia ex ipso conradens portat
  42. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  43. non alia longe ratione ac plumbea saepe