De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  2. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  3. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  4. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  5. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  6. constituit natura minutis mobilibusque
  7. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  8. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  9. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  10. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  11. curat item vasis integris vina repente
  12. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  13. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  14. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  15. mobiliter soluens differt primordia vini.
  16. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  17. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  18. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  19. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  20. fiant ut possint ictu discludere turris,
  21. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  22. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  23. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  24. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  25. expediam neque te in promissis plura morabor.
  26. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  27. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  28. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  29. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  30. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  31. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  32. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  33. adeo tetra nimborum nocte coorta
  34. inpendent atrae formidinis ora superne,
  35. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  36. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  37. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  38. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  39. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  40. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  41. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  42. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  43. tempestatem altam; neque enim caligine tanta