De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  2. mobiliter soluens differt primordia vini.
  3. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  4. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  5. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  6. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  7. fiant ut possint ictu discludere turris,
  8. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  9. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  10. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  11. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  12. expediam neque te in promissis plura morabor.
  13. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  14. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  15. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  16. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  17. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  18. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  19. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  20. adeo tetra nimborum nocte coorta
  21. inpendent atrae formidinis ora superne,
  22. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  23. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  24. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  25. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  26. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  27. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  28. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  29. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  30. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  31. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  32. multa forent multis exempto nubila sole;
  33. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  34. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  35. si non extructis foret alte nubibus aether.
  36. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  37. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  38. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  39. semina habere cavas nubes et multa necessest