De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. partim quod fluxum pertusumque esse videbat,
  2. ut nulla posset ratione explerier umquam,
  3. partim quod taetro quasi conspurcare sapore
  4. omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
  5. veridicis igitur purgavit pectora dictis
  6. et finem statuit cuppedinis atque timoris
  7. exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
  8. quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo
  9. qua possemus ad id recto contendere cursu,
  10. quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
  11. quod fieret naturali varieque volaret
  12. seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
  13. et quibus e portis occurri cuique deceret,
  14. et genus humanum frustra plerumque probavit
  15. volvere curarum tristis in pectore fluctus.
  16. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  17. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  18. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  19. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  20. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  21. non radii solis nec lucida tela diei
  22. discutiant, sed naturae species ratioque.
  23. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  24. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  25. esse et nativo consistere corpore caelum,
  26. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  27. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  28. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  29. ---
  30. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  31. currenti spatium praemonstra, callida musa
  32. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  33. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  34. ---
  35. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  36. ---
  37. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  38. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  39. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  40. et faciunt animos humilis formidine divom
  41. depressosque premunt ad terram propterea quod
  42. ignorantia causarum conferre deorum
  43. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  44. quorum operum causas nulla ratione videre
  45. possunt ac fieri divino numine rentur.
  46. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  47. si tamen interea mirantur qua ratione
  48. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  49. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  50. rursus in antiquas referuntur religionis
  51. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  52. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  53. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  54. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  55. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  56. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  57. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  58. delibata deum per te tibi numina sancta
  59. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  60. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  61. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  62. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  63. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  64. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  65. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  66. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  67. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  68. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  69. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  70. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  71. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  72. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  73. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  74. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  75. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  76. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  77. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  78. quorum operum causas nulla ratione videre
  79. possunt ac fieri divino numine rentur.
  80. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  81. propterea quia concurrunt sublime volantes
  82. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  83. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  84. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  85. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  86. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  87. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  88. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  89. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  90. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  91. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  92. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  93. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  94. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  95. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  96. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  97. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  98. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  99. verberibus venti versant planguntque per auras.
  100. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  101. frontibus adversis possint quam de latere ire
  102. diverso motu radentes corpora tractim,
  103. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  104. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  105. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  106. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  107. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  108. cum subito validi venti conlecta procella
  109. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  110. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  111. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  112. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  113. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  114. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  115. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  116. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  117. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  118. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  119. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  120. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  121. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  122. perscindat nubem perfringens impete recto;
  123. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  124. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  125. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  126. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  127. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  128. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  129. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  130. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  131. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  132. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  133. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  134. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  135. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  136. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  137. turbine ventorum comburens impete magno;
  138. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  139. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  140. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  141. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  142. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  143. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  144. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  145. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  146. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  147. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  148. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  149. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  150. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  151. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  152. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  153. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  154. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  155. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  156. e simili causa, concursu natus eodem.
  157. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  158. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  159. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  160. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  161. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  162. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  163. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  164. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  165. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  166. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  167. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  168. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  169. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  170. extructis aliis alias super impete miro.
  171. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  172. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  173. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  174. nubila portabunt venti transversa per auras,
  175. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  176. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  177. in statione locata sepultis undique ventis;
  178. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  179. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  180. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  181. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  182. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  183. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  184. quaerentesque viam circum versantur et ignis