De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  2. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  3. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  4. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  5. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  6. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  7. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  8. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  9. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  10. turbine ventorum comburens impete magno;
  11. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  12. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  13. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  14. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  15. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  16. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  17. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  18. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  19. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  20. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  21. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  22. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  23. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  24. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  25. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  26. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  27. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  28. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  29. e simili causa, concursu natus eodem.
  30. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  31. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  32. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  33. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  34. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  35. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  36. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  37. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  38. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  39. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  40. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  41. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  42. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  43. extructis aliis alias super impete miro.
  44. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  45. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  46. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  47. nubila portabunt venti transversa per auras,
  48. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  49. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  50. in statione locata sepultis undique ventis;
  51. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  52. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  53. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  54. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  55. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  56. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  57. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  58. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  59. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  60. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  61. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  62. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  63. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  64. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  65. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  66. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  67. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  68. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  69. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  70. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  71. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  72. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  73. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  74. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  75. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  76. Quod superest, quali natura praedita constent
  77. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  78. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  79. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  80. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  81. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  82. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  83. constituit natura minutis mobilibusque
  84. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  85. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  86. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  87. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  88. curat item vasis integris vina repente
  89. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  90. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  91. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  92. mobiliter soluens differt primordia vini.
  93. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  94. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  95. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  96. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  97. fiant ut possint ictu discludere turris,
  98. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  99. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  100. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  101. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  102. expediam neque te in promissis plura morabor.
  103. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  104. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  105. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  106. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  107. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  108. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  109. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  110. adeo tetra nimborum nocte coorta
  111. inpendent atrae formidinis ora superne,
  112. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  113. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  114. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  115. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  116. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  117. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  118. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  119. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  120. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  121. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  122. multa forent multis exempto nubila sole;
  123. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  124. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  125. si non extructis foret alte nubibus aether.
  126. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  127. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.