De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,
  2. atque animi ingratis vitam vexare sine ulla
  3. pausa atque infestis cogi saevire querellis,
  4. intellegit ibi vitium vas efficere ipsum
  5. omniaque illius vitio corrumpier intus,
  6. quae conlata foris et commoda cumque venirent;
  7. partim quod fluxum pertusumque esse videbat,
  8. ut nulla posset ratione explerier umquam,
  9. partim quod taetro quasi conspurcare sapore
  10. omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
  11. veridicis igitur purgavit pectora dictis
  12. et finem statuit cuppedinis atque timoris
  13. exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
  14. quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo
  15. qua possemus ad id recto contendere cursu,
  16. quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
  17. quod fieret naturali varieque volaret
  18. seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
  19. et quibus e portis occurri cuique deceret,
  20. et genus humanum frustra plerumque probavit
  21. volvere curarum tristis in pectore fluctus.
  22. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  23. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  24. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  25. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  26. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  27. non radii solis nec lucida tela diei
  28. discutiant, sed naturae species ratioque.
  29. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  30. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  31. esse et nativo consistere corpore caelum,
  32. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  33. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  34. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  35. ---
  36. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  37. currenti spatium praemonstra, callida musa
  38. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  39. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  40. ---
  41. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  42. ---
  43. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  44. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  45. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  46. et faciunt animos humilis formidine divom
  47. depressosque premunt ad terram propterea quod
  48. ignorantia causarum conferre deorum
  49. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  50. quorum operum causas nulla ratione videre
  51. possunt ac fieri divino numine rentur.
  52. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  53. si tamen interea mirantur qua ratione
  54. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  55. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  56. rursus in antiquas referuntur religionis
  57. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  58. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  59. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  60. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  61. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  62. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  63. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  64. delibata deum per te tibi numina sancta
  65. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  66. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  67. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  68. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  69. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  70. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  71. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  72. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  73. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  74. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  75. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  76. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  77. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  78. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  79. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  80. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  81. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  82. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  83. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  84. quorum operum causas nulla ratione videre
  85. possunt ac fieri divino numine rentur.
  86. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  87. propterea quia concurrunt sublime volantes
  88. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  89. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  90. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  91. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  92. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  93. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  94. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  95. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  96. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  97. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  98. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  99. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  100. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  101. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  102. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  103. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  104. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  105. verberibus venti versant planguntque per auras.
  106. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  107. frontibus adversis possint quam de latere ire
  108. diverso motu radentes corpora tractim,
  109. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  110. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  111. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  112. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  113. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  114. cum subito validi venti conlecta procella
  115. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  116. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  117. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  118. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  119. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  120. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  121. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  122. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  123. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  124. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  125. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  126. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  127. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  128. perscindat nubem perfringens impete recto;
  129. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  130. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  131. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  132. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  133. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  134. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  135. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  136. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  137. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  138. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  139. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  140. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  141. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  142. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  143. turbine ventorum comburens impete magno;
  144. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  145. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  146. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  147. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  148. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  149. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  150. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  151. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  152. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  153. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  154. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  155. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  156. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  157. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  158. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  159. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  160. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  161. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  162. e simili causa, concursu natus eodem.
  163. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  164. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  165. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  166. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  167. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  168. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  169. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  170. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  171. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  172. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  173. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  174. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  175. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  176. extructis aliis alias super impete miro.
  177. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  178. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  179. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  180. nubila portabunt venti transversa per auras,
  181. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  182. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  183. in statione locata sepultis undique ventis;
  184. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  185. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  186. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  187. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  188. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  189. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  190. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  191. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  192. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  193. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  194. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  195. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  196. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  197. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  198. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  199. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  200. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  201. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  202. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  203. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  204. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  205. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  206. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  207. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  208. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  209. Quod superest, quali natura praedita constent
  210. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  211. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  212. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  213. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  214. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  215. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  216. constituit natura minutis mobilibusque
  217. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  218. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  219. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  220. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  221. curat item vasis integris vina repente
  222. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  223. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  224. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  225. mobiliter soluens differt primordia vini.
  226. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  227. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  228. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  229. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  230. fiant ut possint ictu discludere turris,
  231. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  232. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  233. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  234. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  235. expediam neque te in promissis plura morabor.
  236. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  237. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  238. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  239. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  240. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  241. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  242. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  243. adeo tetra nimborum nocte coorta
  244. inpendent atrae formidinis ora superne,
  245. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  246. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  247. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  248. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  249. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  250. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  251. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  252. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  253. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  254. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  255. multa forent multis exempto nubila sole;
  256. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  257. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  258. si non extructis foret alte nubibus aether.
  259. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  260. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  261. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  262. semina habere cavas nubes et multa necessest
  263. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  264. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  265. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  266. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  267. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  268. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  269. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  270. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  271. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  272. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  273. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  274. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  275. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  276. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  277. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  278. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  279. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  280. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  281. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  282. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  283. tantus discidio nubis ventique procella
  284. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  285. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  286. incidit in validam maturo culmine nubem;
  287. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  288. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  289. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  290. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  291. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  292. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  293. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  294. atque alia ex ipso conradens portat
  295. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  296. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  297. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  298. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  299. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  300. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  301. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  302. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  303. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  304. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  305. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  306. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  307. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  308. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  309. nec temere omnino plane vis frigida venti
  310. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  311. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  312. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  313. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  314. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  315. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  316. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  317. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  318. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  319. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  320. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  321. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  322. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  323. non igitur multis offensibus in remorando
  324. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  325. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  326. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  327. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  328. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  329. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  330. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  331. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  332. et validas auget viris et roborat ictum;
  333. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  334. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  335. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  336. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  337. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  338. incolumisque venit per res atque integra transit
  339. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  340. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  341. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  342. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  343. conferve facit, e parvis quia facta minute
  344. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  345. quae facile insinuantur et insinuata repente
  346. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  347. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  348. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  349. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  350. frigore enim desunt ignes ventique calore
  351. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  352. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  353. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  354. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  355. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  356. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  357. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  358. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  359. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  360. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  361. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  362. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  363. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  364. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  365. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  366. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  367. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  368. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  369. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  370. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  371. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  372. indicia occultae divum perquirere mentis,
  373. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  374. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  375. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  376. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  377. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  378. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  379. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  380. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  381. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  382. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  383. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  384. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  385. turbine caelesti subito correptus et igni?
  386. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  387. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  388. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  389. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  390. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  391. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  392. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  393. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  394. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  395. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  396. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  397. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  398. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  399. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  400. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  401. et simul in multas partis qui credere possis
  402. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  403. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  404. at saepest numero factum fierique necessest,
  405. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  406. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  407. postremo cur sancta deum delubra suasque
  408. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  409. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  410. demit imaginibus violento volnere honorem?
  411. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  412. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  413. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  414. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  415. in mare qua missi veniant ratione superne.
  416. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  417. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  418. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  419. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  420. navigia in summum veniant vexata periclum.
  421. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  422. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  423. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  424. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  425. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  426. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  427. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  428. versabundus enim turbo descendit et illam
  429. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  430. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  431. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  432. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  433. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  434. vertex conradens ex semina nubis
  435. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  436. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  437. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  438. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  439. officere in terris, apparet crebrius idem
  440. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  441. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  442. hoc super in caeli spatio coiere repente
  443. asperiora, modis quae possint indupedita
  444. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  445. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  446. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  447. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  448. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  449. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  450. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  451. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  452. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  453. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  454. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  455. hic demum fit uti turba maiore coorta
  456. et condensa queant apparere et simul ipso
  457. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  458. nam loca declarat sursum ventosa patere
  459. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  460. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  461. corpora naturam declarant litore vestis
  462. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  463. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  464. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  465. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  466. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  467. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  468. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  469. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  470. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  471. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  472. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  473. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  474. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  475. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  476. esse infinitam docui, quantaque volarent
  477. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  478. immemorabile per spatium transire solerent.
  479. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  480. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  481. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  482. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  483. et quasi per magni circum spiracula mundi
  484. exitus introitusque elementis redditus extat.
  485. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  486. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  487. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  488. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  489. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  490. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  491. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  492. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  493. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  494. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  495. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  496. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  497. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  498. multa modis multis convenere undique adaucta,
  499. confertae nubes umorem mittere certant
  500. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  501. copia nimborum turba maiore coacta
  502. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  503. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  504. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  505. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  506. cera super calido tabescens multa liquescat.
  507. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  508. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  509. at retinere diu pluviae longumque morari
  510. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  511. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  512. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  513. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  514. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  515. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  516. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  517. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  518. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  519. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  520. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  521. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  522. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  523. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  524. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  525. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  526. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  527. supter item ut supera ventosis undique plenam
  528. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  529. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  530. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  531. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  532. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  533. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  534. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  535. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  536. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  537. concussu late disserpunt inde tremores.
  538. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  539. tecta viam propter non magno pondere tota,
  540. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  541. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  542. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  543. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  544. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  545. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  546. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  547. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  548. collectus parte ex una procumbit et urget
  549. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  550. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  551. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  552. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  553. inclinata minent in eandem prodita partem
  554. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  555. et metuunt magni naturam credere mundi
  556. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  557. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  558. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  559. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  560. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  561. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  562. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  563. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  564. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  565. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  566. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  567. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  568. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  569. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  570. in loca se cava terrai coniecit ibique
  571. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  572. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  573. exagitata foras erumpitur et simul altam
  574. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  575. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  576. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  577. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  578. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  579. motibus in terris et multae per mare pessum
  580. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  581. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  582. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  583. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  584. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  585. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  586. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  587. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  588. terrai ne dissoluat natura repente,
  589. neu distracta suum late dispandat hiatum
  590. idque suis confusa velit complere ruinis.
  591. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  592. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  593. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  594. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  595. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  596. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  597. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  598. ---
  599. Principio mare mirantur non reddere maius
  600. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  601. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  602. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  603. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  604. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  605. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  606. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  607. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  608. quippe videmus enim vestis umore madentis
  609. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  610. at pelage multa et late substrata videmus.
  611. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  612. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  613. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  614. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  615. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  616. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  617. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  618. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  619. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  620. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  621. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  622. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  623. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  624. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  625. in terras itidem manare ex aequore salso;
  626. percolatur enim virus retroque remanat
  627. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  628. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  629. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  630. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  631. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  632. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  633. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  634. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  635. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  636. cernentes pavida complebant pectora cura,
  637. quid moliretur rerum natura novarum.
  638. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  639. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  640. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  641. et videas caelum summai totius unum
  642. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  643. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  644. quod bene propositum si plane contueare
  645. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  646. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  647. accepit calido febrim fervore coortam
  648. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  649. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  650. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  651. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  652. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  653. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  654. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  655. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  656. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  657. ex infinito satis omnia suppeditare,
  658. unde repente queat tellus concussa moveri
  659. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  660. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  661. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  662. et tempestates pluviae graviore coortu
  663. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  664. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  665. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  666. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  667. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  668. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  669. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  670. nil sint ad summam summai totius omnem.
  671. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  672. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  673. expediam. primum totius subcava montis
  674. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  675. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  676. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  677. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  678. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  679. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  680. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  681. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  682. differt et crassa volvit caligine fumum
  683. extruditque simul mirando pondere saxa;
  684. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  685. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  686. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  687. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  688. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  689. ---
  690. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  691. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  692. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  693. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  694. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  695. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  696. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  697. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  698. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  699. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  700. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  701. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  702. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  703. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  704. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  705. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  706. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  707. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  708. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  709. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  710. cogentes sursus replent coguntque manere.
  711. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  712. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  713. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  714. inter nigra virum percocto saecla colore
  715. exoriens penitus media ab regione diei.
  716. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  717. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  718. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  719. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  720. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  721. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  722. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  723. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  724. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  725. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  726. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  727. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  728. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  729. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  730. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  731. expediam, quali natura praedita constent.
  732. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  733. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  734. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  735. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  736. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  737. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  738. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  739. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  740. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  741. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  742. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  743. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  744. cornices, non cum fumant altaria donis;
  745. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  746. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  747. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  748. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  749. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  750. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  751. manibus ut si sint divis mactata repente.
  752. omnia quae naturali ratione geruntur,
  753. et quibus e fiant causis apparet origo;
  754. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  755. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  756. ducere forte deos manis inferne reamur,
  757. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  758. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  759. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  760. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  761. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  762. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  763. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  764. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  765. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  766. res ad vitai rationem ostendimus ante
  767. propter dissimilem naturam dissimilisque
  768. texturas inter sese primasque figuras.
  769. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  770. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  771. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  772. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  773. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  774. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  775. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  776. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  777. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  778. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  779. floris odore hominem taetro consueta necare.
  780. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  781. multa modis multis multarum semina rerum
  782. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  783. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  784. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  785. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  786. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  787. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  788. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  789. multaque praeterea languentia membra per artus
  790. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  791. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  792. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  793. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  794. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  795. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  796. at cum membra domans percepit fervida febris,
  797. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  798. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  799. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  800. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  801. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  802. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  803. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  804. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  805. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  806. quam soleant et quam vitai copia desit,
  807. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  808. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  809. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  810. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  811. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  812. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  813. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  814. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  815. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  816. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  817. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  818. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  819. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  820. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  821. propterea quod magna mali fit copia circum.
  822. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  823. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  824. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  825. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  826. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  827. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  828. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  829. scilicet in terram delabi pondere cogit
  830. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  831. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  832. ---
  833. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  834. arescit quia terra calore et semina si qua
  835. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  836. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  837. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  838. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  839. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  840. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  841. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  842. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  843. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  844. sole putant subter terras fervescere partim,
  845. nox ubi terribili terras caligine texit.
  846. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  847. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  848. non quierit calidum supera de reddere parte,
  849. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  850. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  851. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  852. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  853. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  854. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  855. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  856. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  857. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  858. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  859. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  860. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  861. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  862. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  863. et rare fecit calido miscente vapore,
  864. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  865. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  866. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  867. praeterea solis radiis iactatur aquai
  868. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  869. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  870. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  871. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  872. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  873. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  874. taedaque consimili ratione accensa per undas
  875. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  876. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  877. semina de terraque necessest funditus ipsa
  878. ignis corpora per totum consurgere fontem
  879. et simul exspirare foras exireque in auras,
  880. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  881. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  882. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  883. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  884. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  885. et multis aliis praebet regionibus aequor
  886. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  887. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  888. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  889. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  890. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  891. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  892. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  893. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  894. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  895. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  896. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  897. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  898. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  899. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  900. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  901. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  902. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  903. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  904. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  905. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  906. ordine demisso levibus iactarier auris,
  907. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  908. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  909. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  910. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  911. ipsius rei rationem reddere possis,
  912. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  913. quo magis attentas auris animumque reposco.
  914. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  915. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  916. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  917. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  918. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  919. aequoris, exesor moerorum, litora propter;