De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  2. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  3. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  4. iamne vides quantum tenuis natura valere
  5. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  6. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  7. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  8. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  9. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  10. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  11. nil magnis intervallis de corpore libant
  12. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  13. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  14. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  15. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  16. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  17. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  18. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  19. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  20. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  21. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  22. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  23. per multum, specie confusa videntur
  24. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  25. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  26. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  27. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  28. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  29. scire licet perquam pauxillo posse minores
  30. esse vel exigua maioris parte brevique.
  31. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  32. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  33. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  34. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  35. Illud item non est mirandum, qua ratione
  36. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  37. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  38. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  39. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  40. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  41. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  42. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  43. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  44. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  45. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  46. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  47. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  48. percipiat calidis fervoribus ardor,
  49. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  50. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  51. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  52. accidere ex una scintilla incendia passim.
  53. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  54. possideat multum caecis fervoribus ignem
  55. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  56. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  57. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  58. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  59. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  60. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  61. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  62. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  63. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  64. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  65. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  66. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  67. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  68. evanescere enim rapidas illius et acris
  69. imminui supter viris, ideoque relinqui
  70. paulatim solem cum posterioribus signis,
  71. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  72. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  73. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  74. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  75. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  76. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  77. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  78. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  79. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  80. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  81. alternis certo fluere alter tempore possit,
  82. qui queat aestivis solem detrudere signis
  83. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  84. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  85. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  86. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  87. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  88. posse alternis e partibus ire.
  89. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  90. diversas ire in partis inferna supernis?
  91. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  92. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  93. At nox obruit ingenti caligine terras,
  94. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  95. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  96. concussos itere et labefactos multo,
  97. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  98. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  99. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  100. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  101. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  102. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  103. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  104. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  105. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  106. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  107. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  108. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  109. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  110. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  111. semina confluere et solis reparare nitorem.
  112. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  113. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  114. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  115. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  116. tempore et inpubem molli pubescere veste
  117. et pariter mollem malis demittere barbam.
  118. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  119. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  120. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  121. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  122. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  123. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  124. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  125. aut quia sol idem sub terras atque superne
  126. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  127. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  128. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  129. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  130. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  131. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  132. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  133. distinet aequato caelum discrimine metas
  134. propter signiferi posituram totius orbis,
  135. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  136. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  137. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  138. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  139. aut quia crassior est certis in partibus ,
  140. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  141. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  142. propterea noctes hiberno tempore longae
  143. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  144. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  145. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  146. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  147. propterea fit uti videantur dicere verum.
  148. Luna potest solis radiis percussa nitere
  149. inque dies magis id lumen convertere nobis
  150. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  151. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  152. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  153. inde minutatim retro quasi condere lumen
  154. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  155. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  156. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  157. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  158. est etiam quare proprio cum lumine possit
  159. volvier et varias splendoris reddere formas;
  160. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  161. labitur omnimodis occursans officiensque,
  162. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  163. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  164. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  165. versandoque globum variantis edere formas,
  166. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  167. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  168. inde minutatim retro contorquet et aufert
  169. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  170. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  171. astrologorum artem contra convincere tendit,
  172. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  173. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  174. denique cur nequeat semper nova luna creari
  175. ordine formarum certo certisque figuris
  176. inque dies privos aborisci quaeque creata
  177. atque alia illius reparari in parte locoque,
  178. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  179. ordine cum videas tam certo multa creari.
  180. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  181. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  182. Flora quibus mater praespargens ante viai
  183. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  184. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  185. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  186. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  187. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  188. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  189. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  190. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  191. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  192. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  193. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  194. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  195. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  196. nam cur luna queat terram secludere solis
  197. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  198. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  199. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  200. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  201. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  202. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  203. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  204. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  205. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  206. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  207. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  208. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  209. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  210. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  211. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  212. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  213. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  214. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  215. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  216. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  217. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  218. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  219. quove modo possent offecto lumine obire
  220. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  221. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  222. omnia convisunt clara loca candida luce,
  223. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  224. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  225. tollere et incertis crerint committere ventis.
  226. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  227. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  228. florida fulserunt viridanti prata colore,
  229. arboribusque datumst variis exinde per auras
  230. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  231. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  232. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  233. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  234. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  235. multa modis multis varia ratione coorta.
  236. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  237. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  238. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  239. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  240. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  241. imbribus et calido solis concreta vapore;
  242. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  243. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  244. principio genus alituum variaeque volucres
  245. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  246. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  247. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  248. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  249. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  250. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  251. crescebant uteri terram radicibus apti;
  252. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  253. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  254. convertebat ibi natura foramina terrae
  255. et sucum venis cogebat fundere apertis
  256. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  257. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  258. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  259. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  260. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  261. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  262. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  263. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  264. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  265. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  266. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  267. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  268. simul volucres variantibus formis.
  269. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  270. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  271. mutat enim mundi naturam totius aetas
  272. ex alioque alius status excipere omnia debet
  273. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  274. omnia commutat natura et vertere cogit.
  275. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  276. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  277. sic igitur mundi naturam totius aetas
  278. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  279. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  280. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  281. conatast mira facie membrisque coorta,
  282. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  283. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  284. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  285. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  286. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  287. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  288. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  289. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  290. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  291. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  292. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  293. ut propagando possint procudere saecla;
  294. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  295. semina qua possint membris manare remissis,
  296. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  297. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  298. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  299. nec potuisse propagando procudere prolem.
  300. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  301. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  302. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  303. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  304. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  305. principio genus acre leonum saevaque saecla
  306. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  307. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  308. et genus omne quod est veterino semine partum
  309. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  310. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  311. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  312. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  313. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  314. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  315. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  316. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  317. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  318. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  319. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  320. donec ad interitum genus id natura redegit.
  321. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  322. esse queunt duplici natura et corpore bino
  323. ex alienigenis membris compacta, potestas
  324. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  325. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  326. principio circum tribus actis impiger annis
  327. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  328. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  329. post ubi equum validae vires aetate senecta
  330. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  331. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  332. officit et molli vestit lanugine malas;
  333. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  334. confieri credas Centauros posse neque esse,
  335. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  336. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  337. inter se quorum discordia membra videmus;
  338. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  339. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  340. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  341. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  342. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  343. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  344. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  345. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  346. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  347. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  348. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  349. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  350. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  351. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  352. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  353. multa licet simili ratione effutiat ore,
  354. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  355. fluxisse et gemmis florere arbusta
  356. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  357. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  358. et manibus totum circum se vertere caelum.
  359. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  360. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  361. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  362. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  363. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  364. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  365. non tamen inter se possunt complexa creari,
  366. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  367. foedere naturae certo discrimina servant.
  368. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  369. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  370. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  371. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  372. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  373. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  374. multaque per caelum solis volventia lustra
  375. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  376. nec robustus erat curvi moderator aratri
  377. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  378. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  379. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  380. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  381. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  382. glandiferas inter curabant corpora quercus
  383. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  384. arbita puniceo fieri matura colore,
  385. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  386. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  387. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  388. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  389. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  390. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  391. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  392. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  393. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  394. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  395. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  396. necdum res igni scibant tractare neque uti
  397. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  398. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  399. et frutices inter condebant squalida membra
  400. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  401. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  402. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  403. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  404. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  405. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  406. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  407. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  408. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  409. et manuum mira freti virtute pedumque
  410. consectabantur silvestria saecla ferarum
  411. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  412. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  413. saetigerisque pares subus silvestria membra
  414. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  415. circum se foliis ac frondibus involventes.
  416. nec plangore diem magno solemque per agros
  417. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  418. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  419. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  420. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  421. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  422. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  423. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  424. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  425. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  426. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  427. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  428. spumigeri suis adventu validique leonis
  429. atque intempesta cedebant nocte paventes
  430. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  431. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  432. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  433. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  434. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  435. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  436. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  437. at quos effugium servarat corpore adeso,
  438. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  439. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  440. donique eos vita privarant vermina saeva
  441. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  442. at non multa virum sub signis milia ducta
  443. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  444. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  445. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  446. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  447. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  448. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  449. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  450. tum penuria deinde cibi languentia leto
  451. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  452. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  453. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  454. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  455. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  456. ---
  457. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  458. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  459. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  460. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  461. et Venus inminuit viris puerique parentum
  462. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  463. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  464. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  465. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  466. vocibus et gestu cum balbe significarent
  467. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  468. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  469. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  470. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  471. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  472. At varios linguae sonitus natura subegit
  473. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  474. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  475. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  476. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  477. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  478. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  479. illis iratus petit atque infestus inurget.
  480. at catuli pantherarum scymnique leonum
  481. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  482. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  483. alituum porro genus alis omne videmus
  484. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  485. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  486. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  487. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  488. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  489. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  490. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  491. inter se fuerant, unde insita notities est
  492. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  493. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  494. cogere item pluris unus victosque domare
  495. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  496. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  497. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  498. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  499. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  500. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  501. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  502. pro vario sensu varia res voce notaret?
  503. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  504. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  505. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  506. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  507. inritata canum cum primum magna Molossum
  508. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  509. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  510. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  511. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  512. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  513. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  514. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  515. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  516. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  517. denique non hinnitus item differre videtur,
  518. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  519. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  520. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  521. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  522. postremo genus alituum variaeque volucres,
  523. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  524. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  525. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  526. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  527. et partim mutant cum tempestatibus una
  528. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  529. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  530. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  531. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  532. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  533. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  534. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  535. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  536. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  537. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  538. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  539. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  540. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  541. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  542. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  543. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  544. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  545. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  546. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  547. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  548. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  549. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  550. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  551. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  552. condere coeperunt urbis arcemque locare
  553. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  554. et pecudes et agros divisere atque dedere
  555. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  556. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  557. posterius res inventast aurumque repertum,
  558. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  559. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  560. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  561. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  562. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  563. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  564. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  565. ut fundamento stabili fortuna maneret
  566. et placidam possent opulenti degere vitam,
  567. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  568. certantes iter infestum fecere viai,
  569. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  570. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  571. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  572. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  573. ut satius multo iam sit parere quietum
  574. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  575. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  576. angustum per iter luctantes ambitionis;
  577. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  578. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  579. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  580. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  581. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  582. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  583. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  584. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  585. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  586. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  587. inde magistratum partim docuere creare
  588. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  589. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  590. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  591. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  592. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  593. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  594. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  595. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  596. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  597. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  598. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  599. qui violat factis communia foedera pacis.
  600. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  601. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  602. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  603. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  604. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  605. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  606. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  607. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  608. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  609. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  610. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  611. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  612. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  613. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  614. egregias animo facies vigilante videbant
  615. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  616. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  617. membra movere videbantur vocesque superbas
  618. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  619. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  620. subpeditabatur facies et forma manebat,
  621. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  622. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  623. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  624. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  625. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  626. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  627. praeterea caeli rationes ordine certo
  628. et varia annorum cernebant tempora verti
  629. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  630. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  631. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  632. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  633. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  634. luna dies et nox et noctis signa severa
  635. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  636. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  637. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  638. O genus infelix humanum, talia divis
  639. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  640. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  641. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  642. nec pietas ullast velatum saepe videri
  643. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  644. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  645. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  646. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  647. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  648. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  649. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  650. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  651. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  652. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  653. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  654. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  655. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  656. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  657. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  658. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  659. an divinitus aeterna donata salute
  660. perpetuo possint aevi labentia tractu
  661. inmensi validas aevi contemnere viris.
  662. praeterea cui non animus formidine divum
  663. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  664. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  665. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  666. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  667. corripiunt divum percussi membra timore,
  668. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  669. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  670. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  671. induperatorem classis super aequora verrit
  672. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  673. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  674. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  675. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  676. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  677. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  678. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  679. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  680. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  681. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  682. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  683. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  684. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  685. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  686. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  687. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  688. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  689. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  690. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  691. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  692. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  693. sive feras interficere et ditescere praeda;
  694. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  695. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  696. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  697. horribili sonitu silvas exederat altis
  698. a radicibus et terram percoxerat igni,
  699. manabat venis ferventibus in loca terrae
  700. concava conveniens argenti rivus et auri,
  701. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  702. posterius claro in terra splendere colore,
  703. tollebant nitido capti levique lepore,
  704. et simili formata videbant esse figura
  705. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  706. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  707. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  708. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  709. mucronum duci fastigia procudendo,
  710. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  711. materiemque dolare et levia radere tigna
  712. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  713. nec minus argento facere haec auroque parabant
  714. quam validi primum violentis viribus aeris,
  715. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  716. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  717. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  718. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  719. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  720. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  721. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  722. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  723. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  724. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  725. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  726. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  727. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  728. et lapides et item silvarum fragmina rami
  729. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  730. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  731. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  732. quo facilis magis est natura et copia maior.
  733. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  734. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  735. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  736. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  737. inde minutatim processit ferreus ensis
  738. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  739. et ferro coepere solum proscindere terrae
  740. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  741. et prius est armatum in equi conscendere costas
  742. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  743. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  744. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  745. et quam falciferos armatum escendere currus.
  746. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  747. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  748. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  749. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  750. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  751. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  752. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  753. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  754. et validos partim prae se misere leones
  755. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  756. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  757. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  758. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  759. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  760. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  761. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  762. inritata leae iaciebant corpora saltu
  763. undique et adversum venientibus ora patebant
  764. et nec opinantis a tergo deripiebant
  765. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  766. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  767. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  768. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  769. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  770. et validis socios caedebant dentibus apri
  771. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  772. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  773. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  774. nam transversa feros exibant dentis adactus
  775. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  776. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  777. concidere atque gravi terram consternere casu.
  778. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  779. effervescere cernebant in rebus agundis
  780. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  781. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  782. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  783. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  784. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  785. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  786. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  787. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  788. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  789. non quierint animo praesentire atque videre,
  790. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  791. et magis id possis factum contendere in omni
  792. in variis mundis varia ratione creatis,
  793. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  794. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  795. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  796. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  797. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  798. et facere ante viros lanam natura
  799. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  800. et sollertius est multo genus omne virile;
  801. agricolae donec vitio vertere severi,
  802. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  803. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  804. atque opere in duro durarent membra manusque.
  805. At specimen sationis et insitionis origo
  806. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  807. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  808. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  809. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  810. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  811. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  812. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  813. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  814. inque dies magis in montem succedere silvas
  815. cogebant infraque locum concedere cultis,
  816. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  817. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  818. caerula distinguens inter plaga currere posset
  819. per tumulos et convallis camposque profusa;
  820. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  821. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  822. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  823. At liquidas avium voces imitarier ore
  824. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  825. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  826. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  827. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  828. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  829. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  830. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  831. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  832. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  833. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  834. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  835. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  836. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  837. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  838. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  839. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  840. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  841. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  842. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  843. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  844. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  845. atque extra numerum procedere membra moventes
  846. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  847. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  848. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  849. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  850. ducere multimodis voces et flectere cantus
  851. et supera calamos unco percurrere labro;
  852. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  853. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  854. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  855. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  856. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  857. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  858. posteriorque fere melior res illa reperta
  859. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  860. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  861. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  862. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  863. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  864. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  865. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  866. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  867. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
  868. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  869. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  870. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  871. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  872. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  873. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  874. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  875. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  876. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  877. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
  878. idque minutatim vitam provexit in altum
  879. et belli magnos commovit funditus aestus.
  880. at vigiles mundi magnum versatile templum
  881. sol et luna suo lustrantes lumine circum
  882. perdocuere homines annorum tempora verti
  883. et certa ratione geri rem atque ordine certo.
  884. Iam validis saepti degebant turribus aevom,
  885. et divisa colebatur discretaque tellus,
  886. tum mare velivolis florebat navibus ponti,
  887. auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
  888. carminibus cum res gestas coepere
  889. tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.
  890. propterea quid sit prius actum respicere aetas
  891. nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.
  892. Navigia atque agri culturas moenia leges
  893. arma vias vestes et cetera de genere horum,
  894. praemia, delicias quoque vitae funditus omnis,
  895. carmina, picturas et daedala signa polita
  896. usus et impigrae simul experientia mentis
  897. paulatim docuit pedetemptim progredientis.
  898. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  899. in medium ratioque in luminis erigit oras;
  900. namque alid ex alio clarescere corde videbant,
  901. artibus ad summum donec venere cacumen.
  1. Primae frugiparos fetus mortalibus aegris
  2. dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae
  3. et recreaverunt vitam legesque rogarunt
  4. et primae dederunt solacia dulcia vitae,
  5. cum genuere virum tali cum corde repertum,
  6. omnia veridico qui quondam ex ore profudit;
  7. cuius et extincti propter divina reperta
  8. divolgata vetus iam ad caelum gloria fertur.
  9. nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus
  10. omnia iam ferme mortalibus esse parata
  11. et, pro quam possent, vitam consistere tutam,
  12. divitiis homines et honore et laude potentis
  13. affluere atque bona gnatorum excellere fama,