De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  2. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  3. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  4. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  5. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  6. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  7. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  8. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  9. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  10. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  11. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  12. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  13. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  14. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  15. turbine ventorum comburens impete magno;
  16. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  17. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  18. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  19. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  20. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  21. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  22. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  23. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  24. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  25. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  26. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  27. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  28. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.