De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. exibant silvis. languebant pleraque morbo
  2. et moriebantur. cum primis fida canum vis
  3. strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
  4. extorquebat enim vitam vis morbida membris.
  5. incomitata rapi certabant funera vasta
  6. nec ratio remedii communis certa dabatur;
  7. nam quod ali dederat vitalis auras
  8. volvere in ore licere et caeli templa tueri,
  9. hoc aliis erat exitio letumque parabat.
  10. Illud in his rebus miserandum magnopere unum
  11. aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
  12. implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
  13. deficiens animo maesto cum corde iacebat,
  14. funera respectans animam amittebat ibidem.
  15. quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
  16. ex aliis alios avidi contagia morbi,
  17. lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,
  18. idque vel in primis cumulabat funere funus
  19. nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
  20. vitai nimium cupidos mortisque timentis
  21. poenibat paulo post turpi morte malaque,
  22. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  23. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  24. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  25. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
  26. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
  27. Praeterea iam pastor et armentarius omnis
  28. et robustus item curvi moderator aratri
  29. languebat, penitusque casa contrusa iacebant
  30. corpora paupertate et morbo dedita morti.
  31. exanimis pueris super exanimata parentum
  32. corpora non numquam posses retroque videre
  33. matribus et patribus natos super edere vitam.