De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  2. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
  3. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
  4. Praeterea iam pastor et armentarius omnis
  5. et robustus item curvi moderator aratri
  6. languebat, penitusque casa contrusa iacebant
  7. corpora paupertate et morbo dedita morti.
  8. exanimis pueris super exanimata parentum
  9. corpora non numquam posses retroque videre
  10. matribus et patribus natos super edere vitam.
  11. nec minimam partem ex agris maeror is in urbem
  12. confluxit, languens quem contulit agricolarum
  13. copia conveniens ex omni morbida parte.
  14. omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,
  15. confertos ita acervatim mors accumulabat.
  16. multa siti prostrata viam per proque voluta
  17. corpora silanos ad aquarum strata iacebant
  18. interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
  19. multaque per populi passim loca prompta viasque
  20. languida semanimo cum corpore membra videres
  21. horrida paedore et pannis cooperta perire,
  22. corporis inluvie, pelli super ossibus una,
  23. ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
  24. omnia denique sancta deum delubra replerat
  25. corporibus mors exanimis onerataque passim
  26. cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,
  27. hospitibus loca quae complerant aedituentes.
  28. nec iam religio divom nec numina magni
  29. pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.
  30. nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
  31. quo prius hic populus semper consuerat humari;
  32. perturbatus enim totus trepidabat et unus
  33. quisque suum pro re cognatum maestus humabat.
  34. multaque res subita et paupertas horrida suasit;
  35. namque suos consanguineos aliena rogorum
  36. insuper extructa ingenti clamore locabant
  37. subdebantque faces, multo cum sanguine saepe
  38. rixantes, potius quam corpora desererentur,
  39. inque aliis alium populum sepelire suorum
  40. certantes; lacrimis lassi luctuque redibant;
  41. inde bonam partem in lectum maerore dabantur;
  42. nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus
  43. nec mors nec luctus temptaret tempore tali.