De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  2. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  3. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  4. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  5. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  6. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  7. an caelum nobis ultro natura corumptum
  8. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  9. quod nos adventu possit temptare recenti.
  10. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  11. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  12. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  13. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  14. permensus multum camposque natantis,
  15. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  16. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  17. principio caput incensum fervore gerebant
  18. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  19. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  20. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  21. atque animi interpres manabat lingua cruore
  22. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  23. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  24. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  25. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  26. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  27. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  28. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  29. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  30. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  31. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  32. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  33. corripere adsidue nervos et membra coactans
  34. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  35. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  36. corporis in summo summam fervescere partem,
  37. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  38. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  39. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  40. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  41. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  42. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  43. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  44. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  45. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  46. multi praecipites nymphis putealibus alte
  47. inciderunt ipso venientes ore patente:
  48. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  49. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  50. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  51. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  52. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  53. lumina versarent oculorum expertia somno.
  54. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  55. perturbata animi mens in maerore metuque,
  56. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  57. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  58. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  59. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  60. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  61. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  62. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  63. a pedibusque minutatim succedere frigus
  64. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  65. conpressae nares, nasi primoris acumen
  66. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  67. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  68. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  69. octavoque fere candenti lumine solis
  70. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  71. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  72. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
  73. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  74. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  75. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  76. huc hominis totae vires corpusque fluebat.
  77. profluvium porro qui taetri sanguinis acre
  78. exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
  79. ibat et in partis genitalis corporis ipsas.