De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  2. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  3. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  4. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  5. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  6. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  7. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  8. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  9. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  10. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  11. an caelum nobis ultro natura corumptum
  12. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  13. quod nos adventu possit temptare recenti.
  14. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  15. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  16. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  17. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  18. permensus multum camposque natantis,
  19. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  20. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  21. principio caput incensum fervore gerebant
  22. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  23. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  24. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  25. atque animi interpres manabat lingua cruore
  26. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  27. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  28. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  29. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  30. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  31. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  32. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  33. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  34. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  35. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  36. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  37. corripere adsidue nervos et membra coactans
  38. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  39. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  40. corporis in summo summam fervescere partem,
  41. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  42. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  43. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  44. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  45. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  46. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  47. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  48. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  49. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  50. multi praecipites nymphis putealibus alte
  51. inciderunt ipso venientes ore patente:
  52. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  53. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  54. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  55. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  56. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  57. lumina versarent oculorum expertia somno.
  58. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  59. perturbata animi mens in maerore metuque,
  60. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  61. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  62. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  63. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  64. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  65. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  66. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  67. a pedibusque minutatim succedere frigus
  68. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  69. conpressae nares, nasi primoris acumen
  70. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  71. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  72. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  73. octavoque fere candenti lumine solis
  74. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  75. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  76. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
  77. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  78. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  79. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  80. huc hominis totae vires corpusque fluebat.
  81. profluvium porro qui taetri sanguinis acre