De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. frontibus adversis possint quam de latere ire
  2. diverso motu radentes corpora tractim,
  3. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  4. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  5. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  6. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  7. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  8. cum subito validi venti conlecta procella
  9. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  10. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  11. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  12. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  13. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  14. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  15. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  16. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  17. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  18. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  19. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  20. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  21. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  22. perscindat nubem perfringens impete recto;
  23. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  24. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  25. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  26. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  27. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  28. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  29. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  30. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  31. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  32. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  33. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  34. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  35. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  36. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  37. turbine ventorum comburens impete magno;
  38. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  39. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  40. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  41. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  42. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  43. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  44. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  45. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  46. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  47. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  48. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  49. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  50. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  51. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  52. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  53. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  54. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  55. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  56. e simili causa, concursu natus eodem.
  57. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  58. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  59. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  60. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  61. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  62. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  63. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  64. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  65. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  66. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  67. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  68. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  69. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  70. extructis aliis alias super impete miro.
  71. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  72. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  73. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  74. nubila portabunt venti transversa per auras,
  75. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  76. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  77. in statione locata sepultis undique ventis;
  78. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  79. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  80. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  81. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  82. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  83. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  84. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  85. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  86. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  87. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  88. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  89. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  90. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  91. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  92. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  93. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  94. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  95. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  96. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  97. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  98. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  99. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  100. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  101. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  102. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  103. Quod superest, quali natura praedita constent
  104. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  105. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  106. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  107. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  108. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  109. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  110. constituit natura minutis mobilibusque
  111. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  112. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  113. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  114. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  115. curat item vasis integris vina repente
  116. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  117. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  118. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  119. mobiliter soluens differt primordia vini.
  120. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  121. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  122. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  123. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  124. fiant ut possint ictu discludere turris,
  125. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  126. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  127. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  128. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  129. expediam neque te in promissis plura morabor.
  130. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  131. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  132. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  133. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  134. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  135. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  136. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  137. adeo tetra nimborum nocte coorta
  138. inpendent atrae formidinis ora superne,
  139. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  140. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  141. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  142. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  143. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  144. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  145. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  146. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  147. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  148. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  149. multa forent multis exempto nubila sole;
  150. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  151. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  152. si non extructis foret alte nubibus aether.
  153. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  154. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  155. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  156. semina habere cavas nubes et multa necessest
  157. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  158. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  159. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  160. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  161. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  162. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  163. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  164. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  165. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  166. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  167. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  168. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  169. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  170. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  171. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  172. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  173. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  174. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  175. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  176. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  177. tantus discidio nubis ventique procella
  178. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  179. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  180. incidit in validam maturo culmine nubem;
  181. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  182. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  183. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  184. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  185. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  186. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  187. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  188. atque alia ex ipso conradens portat
  189. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  190. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  191. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  192. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  193. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  194. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  195. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  196. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  197. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  198. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  199. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  200. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  201. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  202. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  203. nec temere omnino plane vis frigida venti
  204. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  205. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  206. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  207. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  208. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  209. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  210. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  211. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  212. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  213. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  214. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  215. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  216. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  217. non igitur multis offensibus in remorando
  218. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  219. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  220. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  221. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  222. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  223. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  224. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  225. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  226. et validas auget viris et roborat ictum;
  227. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  228. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  229. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  230. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  231. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  232. incolumisque venit per res atque integra transit
  233. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  234. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa