De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  2. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  3. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  4. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  5. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  6. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  7. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  8. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  9. corripere adsidue nervos et membra coactans
  10. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  11. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  12. corporis in summo summam fervescere partem,
  13. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  14. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  15. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  16. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  17. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  18. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  19. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  20. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  21. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  22. multi praecipites nymphis putealibus alte
  23. inciderunt ipso venientes ore patente:
  24. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  25. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  26. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  27. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  28. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  29. lumina versarent oculorum expertia somno.
  30. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  31. perturbata animi mens in maerore metuque,
  32. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  33. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  34. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  35. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  36. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  37. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  38. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  39. a pedibusque minutatim succedere frigus
  40. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  41. conpressae nares, nasi primoris acumen
  42. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  43. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  44. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  45. octavoque fere candenti lumine solis
  46. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  47. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  48. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
  49. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  50. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  51. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  52. huc hominis totae vires corpusque fluebat.
  53. profluvium porro qui taetri sanguinis acre
  54. exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
  55. ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
  56. et graviter partim metuentes limina leti
  57. vivebant ferro privati parte virili,
  58. et manibus sine non nulli pedibusque manebant
  59. in vita tamen et perdebant lumina partim.
  60. usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
  61. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
  62. cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
  63. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
  64. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
  65. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  66. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
  67. nec tamen omnino temere illis solibus ulla