De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  2. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  3. inter se quaedam possint coplata teneri;
  4. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  5. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  6. mortiferam possit cladem conflare coorta
  7. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  8. expediam, primum multarum semina rerum
  9. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  10. et contra quae sint morbo mortique necessest
  11. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  12. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  13. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  14. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  15. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  16. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  17. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  18. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  19. temptari procul a patria qui cumque domoque
  20. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  21. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  22. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  23. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  24. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  25. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  26. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  27. tum color et facies hominum distare videntur
  28. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  29. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  30. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  31. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  32. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  33. partibus ac membris; varius concinnat id .
  34. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  35. commovet atque inimicus serpere coepit,
  36. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  37. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  38. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  39. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  40. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  41. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  42. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  43. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  44. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  45. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  46. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  47. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  48. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  49. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  50. an caelum nobis ultro natura corumptum
  51. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  52. quod nos adventu possit temptare recenti.
  53. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  54. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  55. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  56. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  57. permensus multum camposque natantis,
  58. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  59. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  60. principio caput incensum fervore gerebant
  61. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  62. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  63. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  64. atque animi interpres manabat lingua cruore
  65. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  66. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  67. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,