De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  2. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  3. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  4. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  5. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  6. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  7. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  8. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  9. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  10. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  11. corripere adsidue nervos et membra coactans
  12. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  13. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  14. corporis in summo summam fervescere partem,
  15. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  16. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  17. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  18. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  19. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  20. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  21. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  22. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  23. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  24. multi praecipites nymphis putealibus alte
  25. inciderunt ipso venientes ore patente:
  26. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  27. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  28. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  29. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  30. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  31. lumina versarent oculorum expertia somno.
  32. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  33. perturbata animi mens in maerore metuque,
  34. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  35. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  36. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  37. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  38. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  39. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  40. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  41. a pedibusque minutatim succedere frigus
  42. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  43. conpressae nares, nasi primoris acumen
  44. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  45. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  46. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  47. octavoque fere candenti lumine solis
  48. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  49. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  50. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
  51. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  52. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  53. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  54. huc hominis totae vires corpusque fluebat.
  55. profluvium porro qui taetri sanguinis acre
  56. exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
  57. ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
  58. et graviter partim metuentes limina leti
  59. vivebant ferro privati parte virili,
  60. et manibus sine non nulli pedibusque manebant
  61. in vita tamen et perdebant lumina partim.
  62. usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
  63. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
  64. cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
  65. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
  66. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
  67. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  68. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.