De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  2. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  3. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  4. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  5. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  6. inter se quaedam possint coplata teneri;
  7. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  8. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  9. mortiferam possit cladem conflare coorta
  10. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  11. expediam, primum multarum semina rerum
  12. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  13. et contra quae sint morbo mortique necessest
  14. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  15. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  16. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  17. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  18. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  19. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  20. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  21. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  22. temptari procul a patria qui cumque domoque
  23. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  24. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  25. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  26. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  27. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  28. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  29. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  30. tum color et facies hominum distare videntur
  31. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  32. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  33. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  34. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  35. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  36. partibus ac membris; varius concinnat id .
  37. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  38. commovet atque inimicus serpere coepit,
  39. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  40. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  41. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  42. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  43. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  44. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  45. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  46. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  47. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  48. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  49. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  50. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  51. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  52. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  53. an caelum nobis ultro natura corumptum
  54. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  55. quod nos adventu possit temptare recenti.
  56. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  57. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  58. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  59. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  60. permensus multum camposque natantis,
  61. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  62. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  63. principio caput incensum fervore gerebant
  64. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  65. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  66. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  67. atque animi interpres manabat lingua cruore
  68. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.