De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  2. principio caput incensum fervore gerebant
  3. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  4. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  5. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  6. atque animi interpres manabat lingua cruore
  7. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  8. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  9. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  10. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  11. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  12. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  13. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  14. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  15. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  16. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  17. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  18. corripere adsidue nervos et membra coactans
  19. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  20. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  21. corporis in summo summam fervescere partem,
  22. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  23. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  24. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  25. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  26. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  27. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  28. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  29. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  30. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  31. multi praecipites nymphis putealibus alte
  32. inciderunt ipso venientes ore patente:
  33. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  34. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  35. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  36. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  37. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  38. lumina versarent oculorum expertia somno.
  39. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  40. perturbata animi mens in maerore metuque,
  41. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  42. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  43. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  44. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  45. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  46. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  47. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  48. a pedibusque minutatim succedere frigus
  49. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  50. conpressae nares, nasi primoris acumen
  51. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  52. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  53. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  54. octavoque fere candenti lumine solis
  55. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  56. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  57. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
  58. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  59. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  60. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  61. huc hominis totae vires corpusque fluebat.
  62. profluvium porro qui taetri sanguinis acre
  63. exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
  64. ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
  65. et graviter partim metuentes limina leti
  66. vivebant ferro privati parte virili,
  67. et manibus sine non nulli pedibusque manebant
  68. in vita tamen et perdebant lumina partim.
  69. usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
  70. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
  71. cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
  72. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
  73. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
  74. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  75. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
  76. nec tamen omnino temere illis solibus ulla
  77. comparebat avis, nec tristia saecla ferarum
  78. exibant silvis. languebant pleraque morbo
  79. et moriebantur. cum primis fida canum vis
  80. strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
  81. extorquebat enim vitam vis morbida membris.
  82. incomitata rapi certabant funera vasta
  83. nec ratio remedii communis certa dabatur;
  84. nam quod ali dederat vitalis auras
  85. volvere in ore licere et caeli templa tueri,
  86. hoc aliis erat exitio letumque parabat.
  87. Illud in his rebus miserandum magnopere unum
  88. aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
  89. implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
  90. deficiens animo maesto cum corde iacebat,
  91. funera respectans animam amittebat ibidem.
  92. quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
  93. ex aliis alios avidi contagia morbi,
  94. lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,
  95. idque vel in primis cumulabat funere funus
  96. nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
  97. vitai nimium cupidos mortisque timentis
  98. poenibat paulo post turpi morte malaque,
  99. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  100. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  101. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  102. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
  103. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
  104. Praeterea iam pastor et armentarius omnis
  105. et robustus item curvi moderator aratri
  106. languebat, penitusque casa contrusa iacebant
  107. corpora paupertate et morbo dedita morti.
  108. exanimis pueris super exanimata parentum
  109. corpora non numquam posses retroque videre
  110. matribus et patribus natos super edere vitam.
  111. nec minimam partem ex agris maeror is in urbem
  112. confluxit, languens quem contulit agricolarum
  113. copia conveniens ex omni morbida parte.
  114. omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,
  115. confertos ita acervatim mors accumulabat.
  116. multa siti prostrata viam per proque voluta
  117. corpora silanos ad aquarum strata iacebant
  118. interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
  119. multaque per populi passim loca prompta viasque
  120. languida semanimo cum corpore membra videres
  121. horrida paedore et pannis cooperta perire,
  122. corporis inluvie, pelli super ossibus una,
  123. ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
  124. omnia denique sancta deum delubra replerat
  125. corporibus mors exanimis onerataque passim
  126. cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,
  127. hospitibus loca quae complerant aedituentes.
  128. nec iam religio divom nec numina magni
  129. pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.
  130. nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
  131. quo prius hic populus semper consuerat humari;
  132. perturbatus enim totus trepidabat et unus
  133. quisque suum pro re cognatum maestus humabat.
  134. multaque res subita et paupertas horrida suasit;
  135. namque suos consanguineos aliena rogorum
  136. insuper extructa ingenti clamore locabant
  137. subdebantque faces, multo cum sanguine saepe
  138. rixantes, potius quam corpora desererentur,
  139. inque aliis alium populum sepelire suorum
  140. certantes; lacrimis lassi luctuque redibant;
  141. inde bonam partem in lectum maerore dabantur;
  142. nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus
  143. nec mors nec luctus temptaret tempore tali.