De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  2. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  3. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  4. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  5. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  6. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  7. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  8. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  9. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  10. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  11. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  12. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  13. an caelum nobis ultro natura corumptum
  14. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  15. quod nos adventu possit temptare recenti.
  16. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  17. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  18. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  19. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  20. permensus multum camposque natantis,
  21. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  22. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  23. principio caput incensum fervore gerebant
  24. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  25. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  26. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  27. atque animi interpres manabat lingua cruore
  28. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  29. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  30. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  31. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  32. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  33. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  34. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  35. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  36. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  37. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  38. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  39. corripere adsidue nervos et membra coactans
  40. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  41. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  42. corporis in summo summam fervescere partem,
  43. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  44. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  45. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  46. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  47. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  48. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  49. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  50. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  51. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  52. multi praecipites nymphis putealibus alte
  53. inciderunt ipso venientes ore patente:
  54. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  55. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  56. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  57. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  58. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  59. lumina versarent oculorum expertia somno.
  60. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  61. perturbata animi mens in maerore metuque,
  62. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  63. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  64. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  65. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  66. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  67. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  68. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  69. a pedibusque minutatim succedere frigus
  70. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  71. conpressae nares, nasi primoris acumen
  72. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  73. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  74. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  75. octavoque fere candenti lumine solis
  76. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  77. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  78. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
  79. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  80. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  81. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  82. huc hominis totae vires corpusque fluebat.