De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  2. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  3. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  4. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  5. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  6. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  7. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  8. aere interposito discordia tanta creatur
  9. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  10. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  11. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  12. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  13. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  14. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  15. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  16. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  17. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  18. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  19. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  20. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  21. lignea materies in quo genere esse videtur.
  22. interutrasque igitur ferri natura locata
  23. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  24. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  25. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  26. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  27. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  28. saxa vides primum sola colescere calce.
  29. glutine materies taurino iungitur una,
  30. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  31. quam laxare queant compages taurea vincla.
  32. vitigeni latices aquai fontibus audent
  33. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  34. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  35. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  36. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  37. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  38. denique res auro non aurum copulat una,
  39. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  40. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  41. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  42. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  43. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  44. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  45. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  46. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  47. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  48. inter se quaedam possint coplata teneri;
  49. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  50. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  51. mortiferam possit cladem conflare coorta
  52. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  53. expediam, primum multarum semina rerum
  54. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  55. et contra quae sint morbo mortique necessest
  56. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  57. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  58. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  59. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  60. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  61. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  62. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  63. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  64. temptari procul a patria qui cumque domoque
  65. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  66. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  67. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  68. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  69. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  70. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  71. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  72. tum color et facies hominum distare videntur
  73. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  74. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  75. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  76. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  77. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  78. partibus ac membris; varius concinnat id .
  79. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  80. commovet atque inimicus serpere coepit,
  81. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  82. qua graditur conturbat et immutare coactat,