De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  2. tum color et facies hominum distare videntur
  3. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  4. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  5. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  6. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  7. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  8. partibus ac membris; varius concinnat id .
  9. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  10. commovet atque inimicus serpere coepit,
  11. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  12. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  13. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  14. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  15. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  16. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  17. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  18. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  19. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  20. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  21. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  22. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  23. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  24. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  25. an caelum nobis ultro natura corumptum
  26. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  27. quod nos adventu possit temptare recenti.
  28. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  29. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  30. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  31. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  32. permensus multum camposque natantis,
  33. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  34. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  35. principio caput incensum fervore gerebant
  36. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  37. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  38. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  39. atque animi interpres manabat lingua cruore
  40. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  41. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  42. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  43. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  44. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  45. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  46. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  47. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  48. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  49. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  50. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  51. corripere adsidue nervos et membra coactans
  52. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  53. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  54. corporis in summo summam fervescere partem,
  55. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  56. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  57. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  58. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  59. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  60. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  61. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  62. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  63. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  64. multi praecipites nymphis putealibus alte
  65. inciderunt ipso venientes ore patente:
  66. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  67. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  68. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  69. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  70. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  71. lumina versarent oculorum expertia somno.
  72. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  73. perturbata animi mens in maerore metuque,
  74. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  75. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  76. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  77. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  78. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  79. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  80. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  81. a pedibusque minutatim succedere frigus
  82. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  83. conpressae nares, nasi primoris acumen
  84. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  85. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  86. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  87. octavoque fere candenti lumine solis
  88. aut etiam nona reddebant lampade vitam.