De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  2. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  3. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  4. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  5. verberibus venti versant planguntque per auras.
  6. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  7. frontibus adversis possint quam de latere ire
  8. diverso motu radentes corpora tractim,
  9. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  10. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  11. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  12. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  13. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  14. cum subito validi venti conlecta procella
  15. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  16. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  17. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  18. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  19. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  20. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  21. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  22. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  23. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  24. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  25. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  26. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  27. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  28. perscindat nubem perfringens impete recto;
  29. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  30. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  31. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  32. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  33. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  34. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  35. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  36. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  37. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  38. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  39. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  40. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  41. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  42. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  43. turbine ventorum comburens impete magno;
  44. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  45. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  46. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  47. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  48. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  49. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  50. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  51. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  52. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  53. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  54. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  55. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  56. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  57. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  58. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  59. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  60. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  61. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  62. e simili causa, concursu natus eodem.
  63. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  64. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  65. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  66. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  67. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  68. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  69. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  70. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  71. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  72. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  73. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  74. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  75. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  76. extructis aliis alias super impete miro.
  77. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  78. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  79. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  80. nubila portabunt venti transversa per auras,
  81. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  82. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  83. in statione locata sepultis undique ventis;
  84. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  85. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  86. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  87. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  88. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  89. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  90. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  91. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  92. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  93. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  94. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  95. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  96. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  97. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  98. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  99. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  100. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  101. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  102. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  103. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  104. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  105. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  106. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  107. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  108. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  109. Quod superest, quali natura praedita constent
  110. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  111. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  112. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  113. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  114. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  115. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  116. constituit natura minutis mobilibusque
  117. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  118. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  119. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  120. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  121. curat item vasis integris vina repente
  122. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  123. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  124. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  125. mobiliter soluens differt primordia vini.
  126. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  127. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  128. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  129. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  130. fiant ut possint ictu discludere turris,
  131. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  132. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  133. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  134. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  135. expediam neque te in promissis plura morabor.
  136. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  137. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  138. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  139. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  140. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  141. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  142. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  143. adeo tetra nimborum nocte coorta
  144. inpendent atrae formidinis ora superne,
  145. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  146. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  147. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  148. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  149. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  150. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  151. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  152. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  153. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  154. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  155. multa forent multis exempto nubila sole;
  156. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  157. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  158. si non extructis foret alte nubibus aether.
  159. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  160. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  161. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  162. semina habere cavas nubes et multa necessest
  163. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  164. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  165. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  166. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  167. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  168. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  169. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  170. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  171. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  172. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  173. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  174. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  175. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  176. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  177. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  178. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  179. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  180. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  181. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  182. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  183. tantus discidio nubis ventique procella
  184. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  185. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  186. incidit in validam maturo culmine nubem;
  187. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  188. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  189. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  190. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  191. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  192. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  193. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  194. atque alia ex ipso conradens portat
  195. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  196. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  197. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  198. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  199. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  200. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  201. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  202. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  203. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  204. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  205. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  206. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  207. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  208. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  209. nec temere omnino plane vis frigida venti
  210. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  211. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  212. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  213. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  214. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  215. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  216. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  217. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  218. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  219. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  220. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  221. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  222. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  223. non igitur multis offensibus in remorando
  224. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  225. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  226. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  227. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  228. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  229. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  230. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  231. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  232. et validas auget viris et roborat ictum;
  233. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  234. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  235. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  236. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  237. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  238. incolumisque venit per res atque integra transit
  239. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  240. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  241. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  242. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  243. conferve facit, e parvis quia facta minute
  244. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  245. quae facile insinuantur et insinuata repente
  246. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  247. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  248. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  249. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  250. frigore enim desunt ignes ventique calore
  251. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  252. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  253. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  254. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  255. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  256. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  257. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  258. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  259. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  260. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  261. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  262. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  263. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  264. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  265. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  266. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  267. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  268. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  269. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  270. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  271. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  272. indicia occultae divum perquirere mentis,
  273. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  274. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  275. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  276. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  277. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  278. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  279. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  280. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  281. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  282. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  283. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  284. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  285. turbine caelesti subito correptus et igni?
  286. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  287. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  288. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  289. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  290. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  291. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  292. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  293. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  294. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  295. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  296. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  297. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  298. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  299. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  300. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  301. et simul in multas partis qui credere possis
  302. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  303. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  304. at saepest numero factum fierique necessest,
  305. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  306. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  307. postremo cur sancta deum delubra suasque
  308. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  309. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  310. demit imaginibus violento volnere honorem?
  311. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  312. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  313. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  314. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  315. in mare qua missi veniant ratione superne.
  316. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  317. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  318. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  319. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  320. navigia in summum veniant vexata periclum.
  321. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  322. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  323. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  324. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  325. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  326. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  327. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  328. versabundus enim turbo descendit et illam
  329. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  330. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  331. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  332. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  333. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  334. vertex conradens ex semina nubis
  335. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  336. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  337. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  338. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  339. officere in terris, apparet crebrius idem
  340. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  341. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  342. hoc super in caeli spatio coiere repente
  343. asperiora, modis quae possint indupedita
  344. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  345. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  346. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  347. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  348. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  349. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  350. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  351. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  352. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  353. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  354. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  355. hic demum fit uti turba maiore coorta
  356. et condensa queant apparere et simul ipso
  357. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  358. nam loca declarat sursum ventosa patere
  359. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  360. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  361. corpora naturam declarant litore vestis
  362. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  363. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  364. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  365. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  366. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  367. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  368. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  369. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  370. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  371. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  372. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  373. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  374. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  375. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  376. esse infinitam docui, quantaque volarent
  377. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  378. immemorabile per spatium transire solerent.
  379. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  380. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  381. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  382. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  383. et quasi per magni circum spiracula mundi
  384. exitus introitusque elementis redditus extat.
  385. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  386. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  387. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  388. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  389. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  390. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  391. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  392. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  393. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  394. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  395. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  396. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  397. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  398. multa modis multis convenere undique adaucta,
  399. confertae nubes umorem mittere certant
  400. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  401. copia nimborum turba maiore coacta
  402. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  403. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  404. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  405. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  406. cera super calido tabescens multa liquescat.
  407. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  408. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  409. at retinere diu pluviae longumque morari
  410. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  411. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  412. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  413. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  414. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  415. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  416. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  417. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  418. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  419. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  420. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  421. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  422. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  423. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  424. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  425. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  426. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  427. supter item ut supera ventosis undique plenam
  428. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  429. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  430. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  431. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  432. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  433. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  434. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  435. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  436. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  437. concussu late disserpunt inde tremores.
  438. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  439. tecta viam propter non magno pondere tota,
  440. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  441. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  442. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  443. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  444. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  445. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  446. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  447. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  448. collectus parte ex una procumbit et urget
  449. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  450. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  451. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  452. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  453. inclinata minent in eandem prodita partem
  454. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  455. et metuunt magni naturam credere mundi
  456. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  457. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  458. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  459. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  460. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  461. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  462. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  463. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  464. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  465. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  466. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  467. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  468. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  469. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  470. in loca se cava terrai coniecit ibique
  471. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  472. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  473. exagitata foras erumpitur et simul altam
  474. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  475. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  476. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  477. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  478. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  479. motibus in terris et multae per mare pessum
  480. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  481. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  482. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  483. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  484. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  485. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  486. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  487. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  488. terrai ne dissoluat natura repente,
  489. neu distracta suum late dispandat hiatum
  490. idque suis confusa velit complere ruinis.
  491. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  492. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  493. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  494. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  495. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  496. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  497. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  498. ---
  499. Principio mare mirantur non reddere maius
  500. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  501. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  502. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  503. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  504. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  505. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  506. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  507. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  508. quippe videmus enim vestis umore madentis
  509. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  510. at pelage multa et late substrata videmus.
  511. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  512. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  513. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  514. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  515. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  516. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  517. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  518. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  519. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  520. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  521. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  522. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  523. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  524. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  525. in terras itidem manare ex aequore salso;
  526. percolatur enim virus retroque remanat
  527. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  528. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  529. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  530. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  531. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  532. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  533. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  534. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  535. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  536. cernentes pavida complebant pectora cura,
  537. quid moliretur rerum natura novarum.
  538. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  539. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  540. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  541. et videas caelum summai totius unum
  542. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  543. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  544. quod bene propositum si plane contueare
  545. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  546. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  547. accepit calido febrim fervore coortam
  548. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  549. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  550. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  551. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  552. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  553. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  554. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  555. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  556. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  557. ex infinito satis omnia suppeditare,
  558. unde repente queat tellus concussa moveri
  559. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  560. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  561. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  562. et tempestates pluviae graviore coortu
  563. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  564. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  565. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  566. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  567. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  568. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  569. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  570. nil sint ad summam summai totius omnem.
  571. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  572. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  573. expediam. primum totius subcava montis
  574. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  575. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  576. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  577. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  578. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  579. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  580. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  581. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  582. differt et crassa volvit caligine fumum
  583. extruditque simul mirando pondere saxa;
  584. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  585. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  586. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  587. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  588. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  589. ---
  590. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  591. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  592. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  593. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  594. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  595. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  596. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  597. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  598. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  599. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  600. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  601. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  602. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  603. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  604. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  605. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  606. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  607. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  608. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  609. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  610. cogentes sursus replent coguntque manere.
  611. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  612. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  613. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  614. inter nigra virum percocto saecla colore
  615. exoriens penitus media ab regione diei.
  616. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  617. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  618. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  619. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  620. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  621. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  622. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  623. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  624. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  625. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  626. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  627. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  628. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  629. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  630. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  631. expediam, quali natura praedita constent.
  632. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  633. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  634. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  635. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  636. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  637. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  638. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  639. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  640. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  641. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  642. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  643. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  644. cornices, non cum fumant altaria donis;
  645. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  646. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  647. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  648. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  649. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  650. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  651. manibus ut si sint divis mactata repente.
  652. omnia quae naturali ratione geruntur,
  653. et quibus e fiant causis apparet origo;
  654. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  655. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  656. ducere forte deos manis inferne reamur,
  657. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  658. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  659. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  660. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  661. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  662. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  663. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  664. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  665. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  666. res ad vitai rationem ostendimus ante
  667. propter dissimilem naturam dissimilisque
  668. texturas inter sese primasque figuras.
  669. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  670. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  671. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  672. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  673. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  674. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  675. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  676. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  677. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  678. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  679. floris odore hominem taetro consueta necare.
  680. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  681. multa modis multis multarum semina rerum
  682. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  683. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  684. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  685. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  686. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  687. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  688. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  689. multaque praeterea languentia membra per artus
  690. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  691. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  692. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  693. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  694. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  695. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  696. at cum membra domans percepit fervida febris,
  697. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  698. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  699. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  700. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  701. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  702. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  703. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  704. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  705. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  706. quam soleant et quam vitai copia desit,
  707. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  708. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  709. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  710. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  711. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  712. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  713. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  714. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  715. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  716. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  717. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  718. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  719. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  720. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  721. propterea quod magna mali fit copia circum.
  722. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  723. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  724. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  725. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  726. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  727. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  728. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  729. scilicet in terram delabi pondere cogit
  730. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  731. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  732. ---
  733. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  734. arescit quia terra calore et semina si qua
  735. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  736. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  737. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  738. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  739. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  740. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  741. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  742. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  743. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  744. sole putant subter terras fervescere partim,
  745. nox ubi terribili terras caligine texit.
  746. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  747. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  748. non quierit calidum supera de reddere parte,
  749. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  750. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  751. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  752. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  753. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  754. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  755. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  756. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  757. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  758. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  759. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  760. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  761. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  762. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  763. et rare fecit calido miscente vapore,
  764. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  765. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  766. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  767. praeterea solis radiis iactatur aquai
  768. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  769. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  770. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  771. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  772. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  773. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  774. taedaque consimili ratione accensa per undas
  775. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  776. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  777. semina de terraque necessest funditus ipsa
  778. ignis corpora per totum consurgere fontem
  779. et simul exspirare foras exireque in auras,
  780. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  781. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  782. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  783. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  784. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  785. et multis aliis praebet regionibus aequor
  786. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  787. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  788. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  789. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  790. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  791. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  792. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  793. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  794. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  795. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  796. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  797. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  798. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  799. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  800. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  801. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  802. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  803. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  804. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  805. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  806. ordine demisso levibus iactarier auris,
  807. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  808. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  809. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  810. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  811. ipsius rei rationem reddere possis,
  812. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  813. quo magis attentas auris animumque reposco.
  814. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  815. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  816. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  817. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  818. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  819. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  820. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  821. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  822. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  823. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  824. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  825. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  826. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  827. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  828. cernere odorari licet et sentire sonare.
  829. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  830. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  831. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  832. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  833. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  834. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  835. principio fit ut in speluncis saxa superna
  836. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  837. manat item nobis e toto corpore sudor,
  838. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  839. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  840. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  841. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  842. sentimus, sentimus item transire per aurum
  843. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  844. denique per dissaepta domorum saxea voces
  845. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  846. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  847. denique qua circum caeli lorica ,
  848. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  849. et tempestate in terra caeloque coorta
  850. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  851. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  852. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  853. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  854. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  855. principio terram sol excoquit et facit are,
  856. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  857. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  858. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  859. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  860. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  861. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  862. at coria et carnem mollit durata calore.
  863. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  864. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  865. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  866. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  867. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  868. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  869. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  870. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  871. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  872. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  873. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  874. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  875. dissimili inter se natura praedita debent
  876. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  877. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  878. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  879. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  880. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  881. scilicet id fieri cogit natura viarum
  882. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  883. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  884. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  885. argentoque foras aliud vitroque meare;
  886. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  887. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  888. scilicet id fieri cogit natura viarum
  889. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  890. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  891. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  892. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  893. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  894. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  895. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  896. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  897. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  898. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  899. in medio locus, extemplo primordia ferri
  900. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  901. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  902. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  903. indupedita suis arte conexa cohaeret
  904. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  905. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  906. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  907. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  908. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  909. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  910. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  911. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  912. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  913. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  914. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  915. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  916. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  917. quod, simul a fronte est anelli rarior
  918. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  919. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  920. a tergo quasi provehat atque propellat.
  921. semper enim circum positus res verberat ;
  922. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  923. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  924. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  925. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  926. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  927. denique res omnes debent in corpore habere
  928. , quandoquidem raro sunt corpore et
  929. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  930. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  931. sollicito motu semper iactatur eoque
  932. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  933. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  934. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  935. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  936. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  937. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  938. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  939. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  940. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  941. aere interposito discordia tanta creatur
  942. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  943. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  944. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  945. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  946. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  947. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  948. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  949. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  950. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  951. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  952. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  953. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  954. lignea materies in quo genere esse videtur.
  955. interutrasque igitur ferri natura locata
  956. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  957. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  958. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  959. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  960. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  961. saxa vides primum sola colescere calce.
  962. glutine materies taurino iungitur una,
  963. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  964. quam laxare queant compages taurea vincla.
  965. vitigeni latices aquai fontibus audent
  966. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  967. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  968. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  969. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  970. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  971. denique res auro non aurum copulat una,
  972. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  973. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  974. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  975. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  976. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  977. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  978. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  979. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  980. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  981. inter se quaedam possint coplata teneri;
  982. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  983. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  984. mortiferam possit cladem conflare coorta
  985. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  986. expediam, primum multarum semina rerum
  987. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  988. et contra quae sint morbo mortique necessest
  989. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  990. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  991. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  992. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  993. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  994. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  995. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  996. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  997. temptari procul a patria qui cumque domoque
  998. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  999. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  1000. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  1001. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  1002. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  1003. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  1004. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  1005. tum color et facies hominum distare videntur
  1006. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  1007. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  1008. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  1009. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  1010. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  1011. partibus ac membris; varius concinnat id .
  1012. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  1013. commovet atque inimicus serpere coepit,
  1014. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  1015. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  1016. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  1017. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  1018. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  1019. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  1020. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  1021. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  1022. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  1023. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  1024. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  1025. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  1026. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  1027. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  1028. an caelum nobis ultro natura corumptum
  1029. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  1030. quod nos adventu possit temptare recenti.
  1031. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  1032. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  1033. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  1034. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  1035. permensus multum camposque natantis,
  1036. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  1037. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  1038. principio caput incensum fervore gerebant
  1039. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  1040. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  1041. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  1042. atque animi interpres manabat lingua cruore
  1043. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  1044. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  1045. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  1046. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  1047. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  1048. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  1049. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  1050. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  1051. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  1052. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  1053. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  1054. corripere adsidue nervos et membra coactans
  1055. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  1056. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  1057. corporis in summo summam fervescere partem,
  1058. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  1059. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  1060. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  1061. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  1062. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  1063. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  1064. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  1065. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  1066. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  1067. multi praecipites nymphis putealibus alte
  1068. inciderunt ipso venientes ore patente:
  1069. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  1070. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  1071. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  1072. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  1073. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  1074. lumina versarent oculorum expertia somno.
  1075. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  1076. perturbata animi mens in maerore metuque,
  1077. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  1078. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  1079. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  1080. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  1081. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  1082. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  1083. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  1084. a pedibusque minutatim succedere frigus
  1085. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  1086. conpressae nares, nasi primoris acumen
  1087. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  1088. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  1089. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  1090. octavoque fere candenti lumine solis
  1091. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  1092. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  1093. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
  1094. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  1095. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  1096. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  1097. huc hominis totae vires corpusque fluebat.
  1098. profluvium porro qui taetri sanguinis acre
  1099. exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
  1100. ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
  1101. et graviter partim metuentes limina leti
  1102. vivebant ferro privati parte virili,
  1103. et manibus sine non nulli pedibusque manebant
  1104. in vita tamen et perdebant lumina partim.
  1105. usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
  1106. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
  1107. cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
  1108. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
  1109. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
  1110. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  1111. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
  1112. nec tamen omnino temere illis solibus ulla
  1113. comparebat avis, nec tristia saecla ferarum
  1114. exibant silvis. languebant pleraque morbo
  1115. et moriebantur. cum primis fida canum vis
  1116. strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
  1117. extorquebat enim vitam vis morbida membris.
  1118. incomitata rapi certabant funera vasta
  1119. nec ratio remedii communis certa dabatur;
  1120. nam quod ali dederat vitalis auras
  1121. volvere in ore licere et caeli templa tueri,
  1122. hoc aliis erat exitio letumque parabat.
  1123. Illud in his rebus miserandum magnopere unum
  1124. aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
  1125. implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
  1126. deficiens animo maesto cum corde iacebat,
  1127. funera respectans animam amittebat ibidem.
  1128. quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
  1129. ex aliis alios avidi contagia morbi,
  1130. lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,
  1131. idque vel in primis cumulabat funere funus
  1132. nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
  1133. vitai nimium cupidos mortisque timentis
  1134. poenibat paulo post turpi morte malaque,
  1135. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  1136. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  1137. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  1138. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
  1139. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
  1140. Praeterea iam pastor et armentarius omnis
  1141. et robustus item curvi moderator aratri
  1142. languebat, penitusque casa contrusa iacebant
  1143. corpora paupertate et morbo dedita morti.
  1144. exanimis pueris super exanimata parentum
  1145. corpora non numquam posses retroque videre
  1146. matribus et patribus natos super edere vitam.
  1147. nec minimam partem ex agris maeror is in urbem
  1148. confluxit, languens quem contulit agricolarum
  1149. copia conveniens ex omni morbida parte.
  1150. omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,
  1151. confertos ita acervatim mors accumulabat.
  1152. multa siti prostrata viam per proque voluta
  1153. corpora silanos ad aquarum strata iacebant
  1154. interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
  1155. multaque per populi passim loca prompta viasque
  1156. languida semanimo cum corpore membra videres
  1157. horrida paedore et pannis cooperta perire,
  1158. corporis inluvie, pelli super ossibus una,
  1159. ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
  1160. omnia denique sancta deum delubra replerat
  1161. corporibus mors exanimis onerataque passim
  1162. cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,
  1163. hospitibus loca quae complerant aedituentes.
  1164. nec iam religio divom nec numina magni
  1165. pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.
  1166. nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
  1167. quo prius hic populus semper consuerat humari;
  1168. perturbatus enim totus trepidabat et unus
  1169. quisque suum pro re cognatum maestus humabat.
  1170. multaque res subita et paupertas horrida suasit;
  1171. namque suos consanguineos aliena rogorum
  1172. insuper extructa ingenti clamore locabant
  1173. subdebantque faces, multo cum sanguine saepe
  1174. rixantes, potius quam corpora desererentur,
  1175. inque aliis alium populum sepelire suorum
  1176. certantes; lacrimis lassi luctuque redibant;
  1177. inde bonam partem in lectum maerore dabantur;
  1178. nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus
  1179. nec mors nec luctus temptaret tempore tali.