De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tantum spirantes aequo certamine bellum
  2. magnis inter se de rebus cernere certant,
  3. cum semel interea fuerit superantior ignis
  4. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  5. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  6. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  7. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  8. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  9. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  10. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  11. obvius aeternam succepit lampada mundi
  12. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  13. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  14. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  15. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  16. ignis enim superare potest ubi materiai
  17. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  18. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  19. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  20. umor item quondam coepit superare coortus,
  21. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  22. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  23. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  24. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  25. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  26. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  27. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  28. nam certe neque consilio primordia rerum
  29. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  30. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  31. sed quia multa modis multis primordia rerum
  32. ex infinito iam tempore percita plagis
  33. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  34. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  35. quae cumque inter se possent congressa creare,
  36. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  37. omnigenus coetus et motus experiundo
  38. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  39. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  40. terrai maris et caeli generisque animantum.
  41. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  42. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  43. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  44. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  45. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  46. diffugere inde loci partes coepere paresque
  47. cum paribus iungi res et discludere mundum
  48. membraque dividere et magnas disponere partes
  49. omnigenis e principiis, discordia quorum
  50. intervalla vias conexus pondera plagas
  51. concursus motus turbabat proelia miscens
  52. propter dissimilis formas variasque figuras,
  53. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  54. nec motus inter sese dare convenientis,
  55. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  56. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  57. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  58. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  59. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  60. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  61. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  62. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  63. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  64. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  65. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  66. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  67. partibus erumpens primus se sustulit aether
  68. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  69. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  70. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  71. matutina rubent radiati lumina solis
  72. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  73. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  74. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  75. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  76. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  77. corpore concreto circum datus undique saepsit
  78. et late diffusus in omnis undique partis
  79. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  80. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  81. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  82. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  83. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  84. nec levia ut possent per summas labier oras,
  85. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  86. versent et partes ut mundi totius extent;
  87. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  88. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  89. his igitur rebus retractis terra repente,
  90. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  91. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  92. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  93. et radii solis cogebant undique terram
  94. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  95. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  96. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  97. augebat mare manando camposque natantis,
  98. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  99. corpora multa vaporis et altaque caeli
  100. densabant procul a terris fulgentia templa.
  101. sidebant campi, crescebant montibus altis
  102. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  103. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  104. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  105. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  106. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  107. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  108. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  109. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  110. atque levissimus super influit auras
  111. nec liquidum corpus turbantibus auris
  112. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  113. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  114. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  115. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  116. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  117. unum labendi conservans usque tenorem.
  118. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  119. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  120. ex utraque polum parti premere nobis
  121. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  122. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  123. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  124. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  125. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  126. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  127. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  128. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  129. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  130. passim per caeli volvunt summania templa,
  131. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  132. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  133. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  134. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  135. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  136. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  137. in variis mundis varia ratione creatis,
  138. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  139. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  140. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  141. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  142. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  143. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  144. evanescere paulatim et decrescere pondus
  145. convenit atque aliam naturam supter habere
  146. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  147. partibus mundi, quibus insita vivit.
  148. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  149. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  150. nec caput est oneri collo nec denique totum
  151. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  152. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  153. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  154. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  155. sic igitur tellus non est aliena repente
  156. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  157. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  158. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  159. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  160. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  161. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  162. partibus mundi caeloque revincta;
  163. nam communibus inter se radicibus haerent
  164. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  165. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  166. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  167. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  168. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  169. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  170. iamne vides quantum tenuis natura valere
  171. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  172. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  173. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  174. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  175. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  176. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  177. nil magnis intervallis de corpore libant
  178. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  179. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  180. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  181. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  182. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  183. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  184. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  185. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  186. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  187. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  188. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  189. per multum, specie confusa videntur
  190. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  191. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  192. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  193. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  194. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  195. scire licet perquam pauxillo posse minores
  196. esse vel exigua maioris parte brevique.
  197. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  198. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  199. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  200. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  201. Illud item non est mirandum, qua ratione
  202. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  203. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  204. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  205. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  206. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  207. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  208. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  209. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  210. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  211. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  212. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  213. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  214. percipiat calidis fervoribus ardor,
  215. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  216. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  217. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  218. accidere ex una scintilla incendia passim.
  219. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  220. possideat multum caecis fervoribus ignem
  221. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  222. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  223. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  224. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  225. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  226. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  227. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  228. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  229. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  230. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  231. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  232. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  233. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  234. evanescere enim rapidas illius et acris
  235. imminui supter viris, ideoque relinqui
  236. paulatim solem cum posterioribus signis,
  237. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  238. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  239. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  240. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  241. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  242. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  243. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  244. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  245. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  246. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  247. alternis certo fluere alter tempore possit,
  248. qui queat aestivis solem detrudere signis
  249. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  250. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  251. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  252. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  253. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  254. posse alternis e partibus ire.
  255. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  256. diversas ire in partis inferna supernis?
  257. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  258. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  259. At nox obruit ingenti caligine terras,
  260. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  261. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  262. concussos itere et labefactos multo,
  263. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  264. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  265. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  266. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  267. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  268. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  269. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  270. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  271. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  272. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  273. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  274. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  275. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  276. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  277. semina confluere et solis reparare nitorem.
  278. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  279. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  280. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  281. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  282. tempore et inpubem molli pubescere veste
  283. et pariter mollem malis demittere barbam.
  284. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  285. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  286. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  287. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  288. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  289. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  290. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  291. aut quia sol idem sub terras atque superne
  292. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  293. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  294. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  295. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  296. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  297. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  298. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  299. distinet aequato caelum discrimine metas
  300. propter signiferi posituram totius orbis,
  301. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  302. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  303. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  304. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  305. aut quia crassior est certis in partibus ,
  306. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  307. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  308. propterea noctes hiberno tempore longae
  309. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  310. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  311. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  312. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  313. propterea fit uti videantur dicere verum.
  314. Luna potest solis radiis percussa nitere
  315. inque dies magis id lumen convertere nobis
  316. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  317. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  318. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  319. inde minutatim retro quasi condere lumen
  320. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  321. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  322. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  323. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  324. est etiam quare proprio cum lumine possit
  325. volvier et varias splendoris reddere formas;
  326. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  327. labitur omnimodis occursans officiensque,
  328. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  329. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  330. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  331. versandoque globum variantis edere formas,
  332. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  333. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  334. inde minutatim retro contorquet et aufert
  335. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  336. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  337. astrologorum artem contra convincere tendit,
  338. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  339. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  340. denique cur nequeat semper nova luna creari
  341. ordine formarum certo certisque figuris
  342. inque dies privos aborisci quaeque creata
  343. atque alia illius reparari in parte locoque,
  344. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  345. ordine cum videas tam certo multa creari.
  346. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  347. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  348. Flora quibus mater praespargens ante viai
  349. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  350. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  351. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  352. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  353. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  354. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  355. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  356. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  357. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  358. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  359. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  360. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  361. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  362. nam cur luna queat terram secludere solis
  363. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  364. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  365. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  366. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  367. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  368. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  369. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  370. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  371. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  372. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  373. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  374. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  375. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  376. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  377. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  378. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  379. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  380. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  381. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  382. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  383. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  384. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  385. quove modo possent offecto lumine obire
  386. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  387. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  388. omnia convisunt clara loca candida luce,
  389. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  390. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  391. tollere et incertis crerint committere ventis.
  392. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  393. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  394. florida fulserunt viridanti prata colore,
  395. arboribusque datumst variis exinde per auras
  396. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  397. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  398. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  399. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  400. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  401. multa modis multis varia ratione coorta.
  402. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  403. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  404. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  405. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  406. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  407. imbribus et calido solis concreta vapore;
  408. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  409. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  410. principio genus alituum variaeque volucres
  411. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  412. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  413. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  414. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  415. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  416. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  417. crescebant uteri terram radicibus apti;
  418. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  419. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  420. convertebat ibi natura foramina terrae
  421. et sucum venis cogebat fundere apertis
  422. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  423. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  424. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  425. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  426. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  427. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  428. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  429. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  430. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  431. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  432. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  433. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  434. simul volucres variantibus formis.
  435. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  436. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  437. mutat enim mundi naturam totius aetas
  438. ex alioque alius status excipere omnia debet
  439. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  440. omnia commutat natura et vertere cogit.
  441. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  442. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  443. sic igitur mundi naturam totius aetas
  444. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  445. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  446. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  447. conatast mira facie membrisque coorta,
  448. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  449. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  450. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  451. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  452. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  453. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  454. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  455. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  456. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  457. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  458. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  459. ut propagando possint procudere saecla;
  460. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  461. semina qua possint membris manare remissis,
  462. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  463. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  464. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  465. nec potuisse propagando procudere prolem.
  466. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  467. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  468. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  469. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  470. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  471. principio genus acre leonum saevaque saecla
  472. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  473. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  474. et genus omne quod est veterino semine partum
  475. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  476. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  477. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  478. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  479. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  480. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  481. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  482. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  483. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  484. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  485. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  486. donec ad interitum genus id natura redegit.
  487. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  488. esse queunt duplici natura et corpore bino
  489. ex alienigenis membris compacta, potestas
  490. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  491. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  492. principio circum tribus actis impiger annis
  493. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  494. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  495. post ubi equum validae vires aetate senecta
  496. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  497. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  498. officit et molli vestit lanugine malas;
  499. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  500. confieri credas Centauros posse neque esse,
  501. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  502. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  503. inter se quorum discordia membra videmus;
  504. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  505. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  506. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  507. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  508. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  509. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  510. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  511. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  512. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  513. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  514. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  515. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  516. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  517. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  518. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  519. multa licet simili ratione effutiat ore,
  520. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  521. fluxisse et gemmis florere arbusta
  522. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  523. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  524. et manibus totum circum se vertere caelum.
  525. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  526. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  527. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  528. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  529. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  530. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  531. non tamen inter se possunt complexa creari,
  532. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  533. foedere naturae certo discrimina servant.
  534. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  535. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  536. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  537. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  538. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  539. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  540. multaque per caelum solis volventia lustra
  541. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  542. nec robustus erat curvi moderator aratri
  543. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  544. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  545. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  546. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  547. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  548. glandiferas inter curabant corpora quercus
  549. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  550. arbita puniceo fieri matura colore,
  551. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  552. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  553. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  554. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  555. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  556. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  557. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  558. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  559. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  560. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  561. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  562. necdum res igni scibant tractare neque uti
  563. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  564. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  565. et frutices inter condebant squalida membra
  566. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  567. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  568. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  569. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  570. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  571. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  572. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  573. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  574. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  575. et manuum mira freti virtute pedumque
  576. consectabantur silvestria saecla ferarum
  577. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  578. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  579. saetigerisque pares subus silvestria membra
  580. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  581. circum se foliis ac frondibus involventes.
  582. nec plangore diem magno solemque per agros
  583. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  584. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  585. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  586. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  587. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  588. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  589. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  590. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  591. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  592. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  593. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  594. spumigeri suis adventu validique leonis
  595. atque intempesta cedebant nocte paventes
  596. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  597. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  598. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  599. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  600. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  601. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  602. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  603. at quos effugium servarat corpore adeso,
  604. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  605. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  606. donique eos vita privarant vermina saeva
  607. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  608. at non multa virum sub signis milia ducta
  609. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  610. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  611. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  612. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  613. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  614. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  615. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  616. tum penuria deinde cibi languentia leto
  617. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  618. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  619. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  620. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  621. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  622. ---
  623. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  624. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  625. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  626. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  627. et Venus inminuit viris puerique parentum
  628. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  629. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  630. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  631. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  632. vocibus et gestu cum balbe significarent
  633. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  634. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  635. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  636. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  637. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  638. At varios linguae sonitus natura subegit
  639. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  640. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  641. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  642. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  643. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  644. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  645. illis iratus petit atque infestus inurget.
  646. at catuli pantherarum scymnique leonum
  647. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  648. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  649. alituum porro genus alis omne videmus
  650. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  651. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  652. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  653. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  654. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  655. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  656. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  657. inter se fuerant, unde insita notities est
  658. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  659. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  660. cogere item pluris unus victosque domare
  661. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  662. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  663. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  664. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  665. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  666. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  667. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  668. pro vario sensu varia res voce notaret?
  669. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  670. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  671. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  672. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  673. inritata canum cum primum magna Molossum
  674. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  675. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  676. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  677. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  678. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  679. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  680. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  681. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  682. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  683. denique non hinnitus item differre videtur,
  684. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  685. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  686. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  687. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  688. postremo genus alituum variaeque volucres,
  689. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  690. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  691. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  692. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  693. et partim mutant cum tempestatibus una
  694. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  695. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  696. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  697. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  698. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  699. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  700. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  701. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  702. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  703. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  704. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  705. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  706. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  707. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  708. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  709. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  710. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  711. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  712. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  713. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  714. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  715. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  716. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  717. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  718. condere coeperunt urbis arcemque locare
  719. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  720. et pecudes et agros divisere atque dedere
  721. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  722. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  723. posterius res inventast aurumque repertum,
  724. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  725. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  726. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  727. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  728. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  729. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  730. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  731. ut fundamento stabili fortuna maneret
  732. et placidam possent opulenti degere vitam,
  733. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  734. certantes iter infestum fecere viai,
  735. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  736. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  737. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  738. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  739. ut satius multo iam sit parere quietum
  740. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  741. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  742. angustum per iter luctantes ambitionis;
  743. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  744. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  745. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  746. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  747. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  748. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  749. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  750. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  751. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  752. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  753. inde magistratum partim docuere creare
  754. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  755. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  756. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  757. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  758. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  759. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  760. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  761. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  762. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  763. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  764. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  765. qui violat factis communia foedera pacis.
  766. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  767. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  768. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  769. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  770. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  771. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  772. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  773. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  774. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  775. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  776. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  777. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  778. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  779. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  780. egregias animo facies vigilante videbant
  781. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  782. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  783. membra movere videbantur vocesque superbas
  784. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  785. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  786. subpeditabatur facies et forma manebat,
  787. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  788. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  789. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  790. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  791. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  792. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  793. praeterea caeli rationes ordine certo
  794. et varia annorum cernebant tempora verti
  795. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  796. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  797. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  798. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  799. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  800. luna dies et nox et noctis signa severa
  801. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  802. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  803. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  804. O genus infelix humanum, talia divis
  805. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  806. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  807. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  808. nec pietas ullast velatum saepe videri
  809. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  810. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  811. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  812. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  813. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  814. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  815. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  816. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  817. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  818. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  819. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  820. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  821. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  822. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  823. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  824. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  825. an divinitus aeterna donata salute
  826. perpetuo possint aevi labentia tractu
  827. inmensi validas aevi contemnere viris.
  828. praeterea cui non animus formidine divum
  829. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  830. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  831. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  832. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  833. corripiunt divum percussi membra timore,
  834. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  835. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  836. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  837. induperatorem classis super aequora verrit
  838. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  839. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  840. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  841. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  842. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  843. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  844. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  845. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  846. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  847. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  848. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  849. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  850. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  851. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  852. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  853. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  854. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  855. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  856. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  857. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  858. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  859. sive feras interficere et ditescere praeda;
  860. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  861. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  862. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  863. horribili sonitu silvas exederat altis
  864. a radicibus et terram percoxerat igni,
  865. manabat venis ferventibus in loca terrae
  866. concava conveniens argenti rivus et auri,
  867. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  868. posterius claro in terra splendere colore,
  869. tollebant nitido capti levique lepore,
  870. et simili formata videbant esse figura
  871. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  872. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  873. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  874. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  875. mucronum duci fastigia procudendo,
  876. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  877. materiemque dolare et levia radere tigna
  878. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  879. nec minus argento facere haec auroque parabant
  880. quam validi primum violentis viribus aeris,
  881. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  882. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  883. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  884. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  885. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  886. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  887. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  888. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  889. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  890. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  891. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  892. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  893. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  894. et lapides et item silvarum fragmina rami
  895. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  896. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  897. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  898. quo facilis magis est natura et copia maior.
  899. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  900. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  901. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  902. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  903. inde minutatim processit ferreus ensis
  904. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  905. et ferro coepere solum proscindere terrae
  906. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  907. et prius est armatum in equi conscendere costas
  908. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  909. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  910. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  911. et quam falciferos armatum escendere currus.
  912. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  913. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  914. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  915. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  916. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  917. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  918. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  919. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  920. et validos partim prae se misere leones
  921. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  922. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  923. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  924. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  925. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  926. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  927. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  928. inritata leae iaciebant corpora saltu
  929. undique et adversum venientibus ora patebant
  930. et nec opinantis a tergo deripiebant
  931. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  932. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  933. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  934. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  935. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  936. et validis socios caedebant dentibus apri
  937. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  938. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  939. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  940. nam transversa feros exibant dentis adactus
  941. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  942. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  943. concidere atque gravi terram consternere casu.
  944. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  945. effervescere cernebant in rebus agundis
  946. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  947. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  948. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  949. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  950. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  951. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  952. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  953. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  954. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  955. non quierint animo praesentire atque videre,
  956. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  957. et magis id possis factum contendere in omni
  958. in variis mundis varia ratione creatis,
  959. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  960. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  961. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  962. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  963. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  964. et facere ante viros lanam natura
  965. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  966. et sollertius est multo genus omne virile;
  967. agricolae donec vitio vertere severi,
  968. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  969. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  970. atque opere in duro durarent membra manusque.
  971. At specimen sationis et insitionis origo
  972. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  973. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  974. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  975. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  976. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  977. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  978. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  979. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  980. inque dies magis in montem succedere silvas
  981. cogebant infraque locum concedere cultis,
  982. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  983. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  984. caerula distinguens inter plaga currere posset
  985. per tumulos et convallis camposque profusa;
  986. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  987. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  988. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  989. At liquidas avium voces imitarier ore
  990. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  991. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  992. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  993. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  994. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  995. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  996. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  997. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  998. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  999. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  1000. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  1001. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  1002. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  1003. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  1004. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  1005. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  1006. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  1007. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  1008. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  1009. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  1010. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  1011. atque extra numerum procedere membra moventes
  1012. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  1013. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  1014. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  1015. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  1016. ducere multimodis voces et flectere cantus
  1017. et supera calamos unco percurrere labro;
  1018. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  1019. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  1020. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  1021. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  1022. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  1023. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  1024. posteriorque fere melior res illa reperta
  1025. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  1026. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  1027. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  1028. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  1029. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  1030. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  1031. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  1032. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  1033. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
  1034. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  1035. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  1036. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  1037. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  1038. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  1039. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  1040. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  1041. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  1042. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  1043. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
  1044. idque minutatim vitam provexit in altum
  1045. et belli magnos commovit funditus aestus.
  1046. at vigiles mundi magnum versatile templum
  1047. sol et luna suo lustrantes lumine circum
  1048. perdocuere homines annorum tempora verti
  1049. et certa ratione geri rem atque ordine certo.
  1050. Iam validis saepti degebant turribus aevom,
  1051. et divisa colebatur discretaque tellus,
  1052. tum mare velivolis florebat navibus ponti,
  1053. auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
  1054. carminibus cum res gestas coepere
  1055. tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.
  1056. propterea quid sit prius actum respicere aetas
  1057. nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.
  1058. Navigia atque agri culturas moenia leges
  1059. arma vias vestes et cetera de genere horum,
  1060. praemia, delicias quoque vitae funditus omnis,
  1061. carmina, picturas et daedala signa polita
  1062. usus et impigrae simul experientia mentis
  1063. paulatim docuit pedetemptim progredientis.
  1064. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  1065. in medium ratioque in luminis erigit oras;
  1066. namque alid ex alio clarescere corde videbant,
  1067. artibus ad summum donec venere cacumen.
  1. Primae frugiparos fetus mortalibus aegris
  2. dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae
  3. et recreaverunt vitam legesque rogarunt
  4. et primae dederunt solacia dulcia vitae,
  5. cum genuere virum tali cum corde repertum,
  6. omnia veridico qui quondam ex ore profudit;
  7. cuius et extincti propter divina reperta
  8. divolgata vetus iam ad caelum gloria fertur.
  9. nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus
  10. omnia iam ferme mortalibus esse parata
  11. et, pro quam possent, vitam consistere tutam,
  12. divitiis homines et honore et laude potentis
  13. affluere atque bona gnatorum excellere fama,
  14. nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,
  15. atque animi ingratis vitam vexare sine ulla
  16. pausa atque infestis cogi saevire querellis,
  17. intellegit ibi vitium vas efficere ipsum
  18. omniaque illius vitio corrumpier intus,
  19. quae conlata foris et commoda cumque venirent;
  20. partim quod fluxum pertusumque esse videbat,
  21. ut nulla posset ratione explerier umquam,
  22. partim quod taetro quasi conspurcare sapore
  23. omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
  24. veridicis igitur purgavit pectora dictis
  25. et finem statuit cuppedinis atque timoris
  26. exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
  27. quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo
  28. qua possemus ad id recto contendere cursu,
  29. quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
  30. quod fieret naturali varieque volaret
  31. seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
  32. et quibus e portis occurri cuique deceret,
  33. et genus humanum frustra plerumque probavit
  34. volvere curarum tristis in pectore fluctus.
  35. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  36. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  37. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  38. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  39. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  40. non radii solis nec lucida tela diei
  41. discutiant, sed naturae species ratioque.
  42. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  43. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  44. esse et nativo consistere corpore caelum,
  45. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  46. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  47. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  48. ---
  49. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  50. currenti spatium praemonstra, callida musa
  51. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  52. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  53. ---
  54. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  55. ---
  56. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  57. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  58. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  59. et faciunt animos humilis formidine divom
  60. depressosque premunt ad terram propterea quod
  61. ignorantia causarum conferre deorum
  62. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  63. quorum operum causas nulla ratione videre
  64. possunt ac fieri divino numine rentur.
  65. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  66. si tamen interea mirantur qua ratione
  67. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  68. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  69. rursus in antiquas referuntur religionis
  70. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  71. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  72. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  73. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  74. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  75. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  76. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  77. delibata deum per te tibi numina sancta
  78. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  79. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  80. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  81. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  82. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  83. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  84. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  85. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  86. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  87. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  88. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  89. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  90. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  91. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  92. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  93. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  94. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  95. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  96. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  97. quorum operum causas nulla ratione videre
  98. possunt ac fieri divino numine rentur.
  99. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  100. propterea quia concurrunt sublime volantes
  101. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  102. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  103. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  104. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  105. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  106. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  107. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  108. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  109. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  110. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  111. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  112. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  113. dat crepitum malos inter iactata trabesque,