De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  2. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  3. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  4. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  5. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  6. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  7. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  8. tum color et facies hominum distare videntur
  9. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  10. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  11. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  12. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  13. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  14. partibus ac membris; varius concinnat id .
  15. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  16. commovet atque inimicus serpere coepit,
  17. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  18. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  19. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  20. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  21. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  22. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  23. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  24. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  25. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  26. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  27. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  28. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  29. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  30. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  31. an caelum nobis ultro natura corumptum
  32. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  33. quod nos adventu possit temptare recenti.
  34. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  35. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  36. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  37. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  38. permensus multum camposque natantis,
  39. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  40. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  41. principio caput incensum fervore gerebant
  42. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  43. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  44. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  45. atque animi interpres manabat lingua cruore
  46. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  47. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  48. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  49. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  50. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  51. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  52. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  53. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  54. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  55. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  56. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  57. corripere adsidue nervos et membra coactans
  58. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  59. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  60. corporis in summo summam fervescere partem,
  61. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  62. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  63. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  64. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  65. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  66. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  67. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  68. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  69. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  70. multi praecipites nymphis putealibus alte
  71. inciderunt ipso venientes ore patente:
  72. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  73. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  74. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  75. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  76. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  77. lumina versarent oculorum expertia somno.
  78. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  79. perturbata animi mens in maerore metuque,
  80. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  81. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  82. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  83. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  84. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  85. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  86. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  87. a pedibusque minutatim succedere frigus
  88. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  89. conpressae nares, nasi primoris acumen
  90. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  91. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.