De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  2. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  3. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  4. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  5. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  6. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  7. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  8. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  9. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  10. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  11. quod, simul a fronte est anelli rarior
  12. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  13. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  14. a tergo quasi provehat atque propellat.
  15. semper enim circum positus res verberat ;
  16. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  17. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  18. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  19. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  20. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  21. denique res omnes debent in corpore habere
  22. , quandoquidem raro sunt corpore et
  23. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  24. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  25. sollicito motu semper iactatur eoque
  26. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  27. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  28. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  29. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  30. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  31. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  32. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  33. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  34. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  35. aere interposito discordia tanta creatur
  36. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  37. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  38. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  39. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  40. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  41. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  42. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  43. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  44. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  45. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  46. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  47. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  48. lignea materies in quo genere esse videtur.
  49. interutrasque igitur ferri natura locata
  50. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  51. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  52. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  53. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  54. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  55. saxa vides primum sola colescere calce.
  56. glutine materies taurino iungitur una,
  57. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  58. quam laxare queant compages taurea vincla.
  59. vitigeni latices aquai fontibus audent
  60. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  61. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  62. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  63. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  64. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  65. denique res auro non aurum copulat una,
  66. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  67. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  68. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  69. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  70. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  71. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  72. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  73. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  74. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  75. inter se quaedam possint coplata teneri;
  76. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  77. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  78. mortiferam possit cladem conflare coorta
  79. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  80. expediam, primum multarum semina rerum
  81. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  82. et contra quae sint morbo mortique necessest
  83. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  84. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  85. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  86. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  87. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  88. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  89. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  90. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  91. temptari procul a patria qui cumque domoque