De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  2. expediam, primum multarum semina rerum
  3. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  4. et contra quae sint morbo mortique necessest
  5. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  6. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  7. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  8. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  9. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  10. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  11. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  12. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  13. temptari procul a patria qui cumque domoque
  14. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  15. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  16. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  17. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  18. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  19. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  20. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  21. tum color et facies hominum distare videntur
  22. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  23. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  24. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  25. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  26. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  27. partibus ac membris; varius concinnat id .
  28. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  29. commovet atque inimicus serpere coepit,
  30. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  31. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  32. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  33. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  34. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  35. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  36. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  37. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  38. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  39. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  40. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  41. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  42. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  43. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  44. an caelum nobis ultro natura corumptum
  45. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  46. quod nos adventu possit temptare recenti.
  47. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  48. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  49. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  50. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  51. permensus multum camposque natantis,
  52. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  53. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  54. principio caput incensum fervore gerebant
  55. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  56. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  57. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  58. atque animi interpres manabat lingua cruore
  59. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  60. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  61. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  62. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  63. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  64. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  65. atque animi prorsum tum vires totius, omne