De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. mortiferam possit cladem conflare coorta
  2. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  3. expediam, primum multarum semina rerum
  4. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  5. et contra quae sint morbo mortique necessest
  6. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  7. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  8. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  9. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  10. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  11. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  12. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  13. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  14. temptari procul a patria qui cumque domoque
  15. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  16. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  17. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  18. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  19. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  20. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  21. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  22. tum color et facies hominum distare videntur
  23. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  24. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  25. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  26. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  27. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  28. partibus ac membris; varius concinnat id .