De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  2. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  3. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  4. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  5. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  6. lignea materies in quo genere esse videtur.
  7. interutrasque igitur ferri natura locata
  8. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  9. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  10. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  11. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  12. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  13. saxa vides primum sola colescere calce.
  14. glutine materies taurino iungitur una,
  15. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  16. quam laxare queant compages taurea vincla.
  17. vitigeni latices aquai fontibus audent
  18. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  19. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  20. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  21. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  22. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  23. denique res auro non aurum copulat una,
  24. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  25. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  26. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  27. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  28. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  29. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  30. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  31. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  32. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  33. inter se quaedam possint coplata teneri;