De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  2. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  3. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  4. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  5. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  6. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  7. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  8. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  9. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  10. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  11. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  12. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  13. verberibus venti versant planguntque per auras.
  14. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  15. frontibus adversis possint quam de latere ire
  16. diverso motu radentes corpora tractim,
  17. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  18. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  19. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  20. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  21. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  22. cum subito validi venti conlecta procella
  23. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  24. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  25. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  26. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  27. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  28. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  29. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  30. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  31. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  32. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  33. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  34. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  35. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  36. perscindat nubem perfringens impete recto;
  37. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  38. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  39. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  40. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  41. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  42. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  43. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  44. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  45. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  46. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  47. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  48. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  49. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  50. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  51. turbine ventorum comburens impete magno;
  52. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  53. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  54. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  55. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  56. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  57. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  58. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  59. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  60. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  61. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  62. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  63. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  64. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  65. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  66. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  67. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  68. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  69. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  70. e simili causa, concursu natus eodem.
  71. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  72. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  73. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  74. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  75. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  76. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  77. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  78. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  79. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  80. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  81. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  82. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  83. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  84. extructis aliis alias super impete miro.
  85. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  86. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  87. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  88. nubila portabunt venti transversa per auras,
  89. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  90. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  91. in statione locata sepultis undique ventis;
  92. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  93. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  94. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  95. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  96. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  97. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  98. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  99. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  100. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  101. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  102. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  103. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  104. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  105. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  106. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  107. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  108. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  109. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  110. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  111. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  112. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  113. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  114. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  115. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  116. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  117. Quod superest, quali natura praedita constent
  118. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  119. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  120. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  121. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  122. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  123. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  124. constituit natura minutis mobilibusque
  125. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  126. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  127. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  128. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  129. curat item vasis integris vina repente
  130. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  131. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  132. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  133. mobiliter soluens differt primordia vini.
  134. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  135. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  136. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  137. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  138. fiant ut possint ictu discludere turris,
  139. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  140. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  141. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  142. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  143. expediam neque te in promissis plura morabor.
  144. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  145. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  146. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  147. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  148. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  149. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  150. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  151. adeo tetra nimborum nocte coorta
  152. inpendent atrae formidinis ora superne,
  153. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  154. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  155. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  156. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  157. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  158. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  159. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  160. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  161. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  162. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  163. multa forent multis exempto nubila sole;
  164. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  165. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  166. si non extructis foret alte nubibus aether.
  167. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  168. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  169. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  170. semina habere cavas nubes et multa necessest
  171. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  172. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  173. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  174. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  175. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  176. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  177. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  178. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  179. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  180. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  181. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  182. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  183. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  184. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  185. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  186. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  187. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  188. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  189. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  190. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  191. tantus discidio nubis ventique procella
  192. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  193. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  194. incidit in validam maturo culmine nubem;
  195. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  196. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  197. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  198. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  199. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  200. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  201. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  202. atque alia ex ipso conradens portat
  203. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  204. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  205. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  206. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  207. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  208. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  209. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  210. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  211. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  212. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  213. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  214. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  215. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  216. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  217. nec temere omnino plane vis frigida venti
  218. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  219. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  220. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  221. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  222. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  223. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  224. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  225. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  226. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  227. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  228. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  229. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  230. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  231. non igitur multis offensibus in remorando
  232. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  233. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  234. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  235. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  236. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  237. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  238. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  239. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  240. et validas auget viris et roborat ictum;
  241. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  242. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  243. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  244. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  245. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  246. incolumisque venit per res atque integra transit
  247. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  248. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  249. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  250. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  251. conferve facit, e parvis quia facta minute
  252. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  253. quae facile insinuantur et insinuata repente
  254. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  255. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  256. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  257. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  258. frigore enim desunt ignes ventique calore
  259. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  260. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  261. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  262. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  263. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  264. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  265. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  266. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  267. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  268. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  269. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  270. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  271. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  272. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  273. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  274. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  275. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  276. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  277. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  278. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  279. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  280. indicia occultae divum perquirere mentis,
  281. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  282. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  283. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  284. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  285. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  286. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  287. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  288. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  289. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  290. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  291. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  292. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  293. turbine caelesti subito correptus et igni?
  294. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  295. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  296. in terraque patris cur telum perpetiuntur