De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. a tergo quasi provehat atque propellat.
  2. semper enim circum positus res verberat ;
  3. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  4. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  5. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  6. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  7. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  8. denique res omnes debent in corpore habere
  9. , quandoquidem raro sunt corpore et
  10. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  11. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  12. sollicito motu semper iactatur eoque
  13. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  14. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  15. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  16. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  17. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  18. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  19. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  20. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  21. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  22. aere interposito discordia tanta creatur
  23. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  24. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  25. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  26. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  27. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  28. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  29. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  30. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  31. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  32. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  33. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  34. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  35. lignea materies in quo genere esse videtur.
  36. interutrasque igitur ferri natura locata
  37. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  38. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  39. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  40. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  41. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  42. saxa vides primum sola colescere calce.
  43. glutine materies taurino iungitur una,
  44. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  45. quam laxare queant compages taurea vincla.
  46. vitigeni latices aquai fontibus audent
  47. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  48. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  49. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  50. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  51. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  52. denique res auro non aurum copulat una,
  53. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  54. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  55. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  56. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  57. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  58. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  59. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  60. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  61. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  62. inter se quaedam possint coplata teneri;
  63. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  64. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  65. mortiferam possit cladem conflare coorta
  66. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  67. expediam, primum multarum semina rerum
  68. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  69. et contra quae sint morbo mortique necessest
  70. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  71. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  72. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  73. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  74. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  75. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  76. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  77. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  78. temptari procul a patria qui cumque domoque
  79. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  80. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  81. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  82. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  83. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  84. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  85. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  86. tum color et facies hominum distare videntur
  87. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  88. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  89. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  90. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  91. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  92. partibus ac membris; varius concinnat id .
  93. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  94. commovet atque inimicus serpere coepit,
  95. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  96. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  97. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  98. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  99. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  100. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  101. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  102. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  103. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  104. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  105. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  106. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  107. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  108. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  109. an caelum nobis ultro natura corumptum
  110. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  111. quod nos adventu possit temptare recenti.
  112. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  113. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  114. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  115. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  116. permensus multum camposque natantis,
  117. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  118. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  119. principio caput incensum fervore gerebant
  120. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  121. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  122. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  123. atque animi interpres manabat lingua cruore
  124. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  125. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  126. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  127. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  128. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  129. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  130. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  131. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  132. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  133. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  134. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  135. corripere adsidue nervos et membra coactans
  136. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  137. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  138. corporis in summo summam fervescere partem,
  139. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  140. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  141. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  142. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  143. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  144. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  145. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  146. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  147. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  148. multi praecipites nymphis putealibus alte
  149. inciderunt ipso venientes ore patente:
  150. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  151. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  152. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  153. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  154. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  155. lumina versarent oculorum expertia somno.
  156. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  157. perturbata animi mens in maerore metuque,
  158. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  159. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  160. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  161. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  162. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  163. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  164. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  165. a pedibusque minutatim succedere frigus
  166. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  167. conpressae nares, nasi primoris acumen
  168. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  169. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  170. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  171. octavoque fere candenti lumine solis
  172. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  173. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  174. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
  175. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  176. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  177. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  178. huc hominis totae vires corpusque fluebat.
  179. profluvium porro qui taetri sanguinis acre
  180. exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
  181. ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
  182. et graviter partim metuentes limina leti
  183. vivebant ferro privati parte virili,
  184. et manibus sine non nulli pedibusque manebant
  185. in vita tamen et perdebant lumina partim.
  186. usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
  187. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
  188. cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
  189. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
  190. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
  191. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  192. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
  193. nec tamen omnino temere illis solibus ulla
  194. comparebat avis, nec tristia saecla ferarum
  195. exibant silvis. languebant pleraque morbo
  196. et moriebantur. cum primis fida canum vis
  197. strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
  198. extorquebat enim vitam vis morbida membris.
  199. incomitata rapi certabant funera vasta
  200. nec ratio remedii communis certa dabatur;
  201. nam quod ali dederat vitalis auras
  202. volvere in ore licere et caeli templa tueri,
  203. hoc aliis erat exitio letumque parabat.
  204. Illud in his rebus miserandum magnopere unum
  205. aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
  206. implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
  207. deficiens animo maesto cum corde iacebat,