De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. funera respectans animam amittebat ibidem.
  2. quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
  3. ex aliis alios avidi contagia morbi,
  4. lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,
  5. idque vel in primis cumulabat funere funus
  6. nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
  7. vitai nimium cupidos mortisque timentis
  8. poenibat paulo post turpi morte malaque,
  9. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  10. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  11. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  12. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
  13. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
  14. Praeterea iam pastor et armentarius omnis
  15. et robustus item curvi moderator aratri
  16. languebat, penitusque casa contrusa iacebant
  17. corpora paupertate et morbo dedita morti.
  18. exanimis pueris super exanimata parentum
  19. corpora non numquam posses retroque videre
  20. matribus et patribus natos super edere vitam.
  21. nec minimam partem ex agris maeror is in urbem
  22. confluxit, languens quem contulit agricolarum
  23. copia conveniens ex omni morbida parte.
  24. omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,
  25. confertos ita acervatim mors accumulabat.
  26. multa siti prostrata viam per proque voluta
  27. corpora silanos ad aquarum strata iacebant
  28. interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
  29. multaque per populi passim loca prompta viasque
  30. languida semanimo cum corpore membra videres
  31. horrida paedore et pannis cooperta perire,
  32. corporis inluvie, pelli super ossibus una,
  33. ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
  34. omnia denique sancta deum delubra replerat
  35. corporibus mors exanimis onerataque passim
  36. cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,
  37. hospitibus loca quae complerant aedituentes.
  38. nec iam religio divom nec numina magni
  39. pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.
  40. nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
  41. quo prius hic populus semper consuerat humari;
  42. perturbatus enim totus trepidabat et unus
  43. quisque suum pro re cognatum maestus humabat.
  44. multaque res subita et paupertas horrida suasit;
  45. namque suos consanguineos aliena rogorum
  46. insuper extructa ingenti clamore locabant
  47. subdebantque faces, multo cum sanguine saepe
  48. rixantes, potius quam corpora desererentur,
  49. inque aliis alium populum sepelire suorum
  50. certantes; lacrimis lassi luctuque redibant;
  51. inde bonam partem in lectum maerore dabantur;
  52. nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus
  53. nec mors nec luctus temptaret tempore tali.