De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  2. indupedita suis arte conexa cohaeret
  3. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  4. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  5. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  6. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  7. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  8. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  9. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  10. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  11. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  12. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  13. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  14. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  15. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  16. quod, simul a fronte est anelli rarior
  17. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  18. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  19. a tergo quasi provehat atque propellat.
  20. semper enim circum positus res verberat ;
  21. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  22. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  23. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  24. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  25. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  26. denique res omnes debent in corpore habere
  27. , quandoquidem raro sunt corpore et
  28. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  29. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  30. sollicito motu semper iactatur eoque
  31. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  32. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  33. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  34. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  35. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  36. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  37. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  38. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  39. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  40. aere interposito discordia tanta creatur
  41. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  42. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  43. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  44. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  45. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  46. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  47. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  48. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  49. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  50. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  51. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  52. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  53. lignea materies in quo genere esse videtur.
  54. interutrasque igitur ferri natura locata
  55. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  56. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  57. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  58. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  59. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  60. saxa vides primum sola colescere calce.
  61. glutine materies taurino iungitur una,
  62. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  63. quam laxare queant compages taurea vincla.
  64. vitigeni latices aquai fontibus audent
  65. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  66. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  67. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  68. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  69. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  70. denique res auro non aurum copulat una,
  71. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  72. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  73. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  74. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  75. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  76. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  77. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  78. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  79. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  80. inter se quaedam possint coplata teneri;
  81. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  82. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  83. mortiferam possit cladem conflare coorta
  84. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  85. expediam, primum multarum semina rerum
  86. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  87. et contra quae sint morbo mortique necessest
  88. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  89. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  90. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  91. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  92. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  93. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  94. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  95. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  96. temptari procul a patria qui cumque domoque
  97. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  98. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  99. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  100. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  101. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  102. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  103. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  104. tum color et facies hominum distare videntur
  105. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  106. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  107. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  108. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  109. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  110. partibus ac membris; varius concinnat id .
  111. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  112. commovet atque inimicus serpere coepit,
  113. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  114. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  115. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  116. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  117. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  118. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  119. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  120. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  121. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  122. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  123. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  124. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  125. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  126. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  127. an caelum nobis ultro natura corumptum
  128. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  129. quod nos adventu possit temptare recenti.
  130. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  131. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  132. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  133. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  134. permensus multum camposque natantis,
  135. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  136. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  137. principio caput incensum fervore gerebant
  138. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  139. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae