De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  2. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  3. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  4. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  5. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  6. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  7. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  8. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  9. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  10. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  11. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  12. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  13. sanctius et multo certa ratione magis quam
  14. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  15. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  16. religione refrenatus ne forte rearis
  17. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  18. corpore divino debere aeterna manere,
  19. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  20. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  21. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  22. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  23. inmortalia mortali sermone notantes;
  24. quae procul usque adeo divino a numine distent
  25. inque deum numero quae sint indigna videri,
  26. notitiam potius praebere ut posse putentur
  27. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  28. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  29. posse animi natura putetur consiliumque.
  30. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  31. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  32. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  33. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  34. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  35. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  36. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  37. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  38. posset et innasci quavis in parte soleret,
  39. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  40. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  41. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  42. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  43. totum posse extra corpus formamque animalem
  44. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  45. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  46. haud igitur constant divino praedita sensu,
  47. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  48. Illud item non est ut possis credere, sedes
  49. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  50. tenvis enim natura deum longeque remota
  51. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  52. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  53. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  54. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  55. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  56. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  57. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  58. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  59. praeclaram mundi naturam proptereaque
  60. adlaudabile opus divom laudare decere
  61. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  62. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  63. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  64. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  65. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  66. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  67. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  68. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  69. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  70. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  71. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  72. nam gaudere novis rebus debere videtur
  73. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  74. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  75. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  76. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  77. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  78. donec diluxit rerum genitalis origo?
  79. natus enim debet qui cumque est velle manere
  80. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  81. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  82. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  83. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  84. notities hominum divis unde insita primum est,
  85. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  86. quove modost umquam vis cognita principiorum
  87. quidque inter sese permutato ordine possent.
  88. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  89. namque ita multa modis multis primordia rerum
  90. ex infinito iam tempore percita plagis
  91. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  92. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  93. quae cumque inter se possint congressa creare,
  94. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  95. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  96. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  97. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  98. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  99. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  100. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  101. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  102. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  103. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  104. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  105. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  106. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  107. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  108. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  109. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  110. vitai causa valido consueta bidenti
  111. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  112. si non fecundas vertentes vomere glebas
  113. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  114. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  115. et tamen inter dum magno quaesita labore
  116. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  117. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  118. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  119. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  120. praeterea genus horriferum natura ferarum
  121. humanae genti infestum terraque marique
  122. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  123. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  124. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  125. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  126. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  127. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  128. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  129. cui tantum in vita restet transire malorum.
  130. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  131. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  132. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  133. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  134. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  135. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  136. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  137. Principio quoniam terrai corpus et umor
  138. aurarumque leves animae calidique vapores,
  139. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  140. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  141. debet eodem omnis mundi natura putari.
  142. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  143. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  144. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  145. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  146. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  147. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  148. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  149. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  150. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  151. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  152. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  153. principio pars terrai non nulla, perusta
  154. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  155. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  156. quas validi toto dispergunt venti.
  157. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  158. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  159. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  160. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  161. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  162. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  163. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  164. semper abundare et latices manare perennis
  165. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  166. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  167. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  168. partim quod validi verrentes aequora venti
  169. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  170. partim quod supter per terras diditur omnis;
  171. percolatur enim virus retroque remanat
  172. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  173. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  174. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  175. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  176. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  177. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  178. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  179. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  180. omnia iam resoluta forent et in versa.
  181. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  182. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  183. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  184. inrigat adsidue caelum candore recenti
  185. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  186. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  187. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  188. quod simul ac primum nubes succedere soli
  189. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  190. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  191. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  192. ut noscas splendore novo res semper egere
  193. et primum iactum fulgoris quemque perire
  194. nec ratione alia res posse in sole videri,
  195. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  196. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  197. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  198. fulguribus pingues multa caligine taedae
  199. consimili properant ratione, ardore ministro,
  200. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  201. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  202. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  203. exitium celeri celeratur origine flammae.
  204. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  205. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  206. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  207. inviolabilia haec ne credas forte vigere.