De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  2. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  3. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  4. nec sanctum numen fati protollere finis
  5. posse neque adversus naturae foedera niti?
  6. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  7. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  8. non ruere avolsos silices a montibus altis
  9. nec validas aevi vires perferre patique
  10. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  11. ex infinito quae tempore pertolerassent
  12. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  13. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  14. continet amplexu terram: si procreat ex se
  15. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  16. totum nativum mortali corpore constat.
  17. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  18. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  19. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  20. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  21. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  22. non alias alii quoque res cecinere ?
  23. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  24. aeternis famae monimentis insita florent?
  25. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  26. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  27. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  28. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  29. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  30. denique natura haec rerum ratioque repertast
  31. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  32. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  33. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  34. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  35. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  36. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  37. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  38. tanto quique magis victus fateare necessest
  39. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  40. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  41. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  42. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  43. nec ratione alia mortales esse videmur,
  44. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  45. atque illi quos a vita natura removit.
  46. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  47. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  48. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  49. dissociare intus partis, ut materiai
  50. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  51. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  52. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  53. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  54. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  55. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  56. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  57. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  58. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  59. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  60. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  61. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  62. ex infinito quae possint forte coorta
  63. corruere hanc rerum violento turbine summam
  64. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  65. nec porro natura loci spatiumque profundi
  66. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  67. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  68. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  69. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  70. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  71. quare etiam nativa necessumst confiteare
  72. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  73. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  74. inmensi validas aevi contemnere vires.
  75. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  76. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  77. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  78. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  79. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  80. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  81. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  82. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  83. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  84. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  85. et siccare prius confidunt omnia posse
  86. quam liquor incepti possit contingere finem.
  87. tantum spirantes aequo certamine bellum
  88. magnis inter se de rebus cernere certant,
  89. cum semel interea fuerit superantior ignis
  90. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  91. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  92. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  93. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  94. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  95. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  96. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  97. obvius aeternam succepit lampada mundi
  98. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  99. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  100. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  101. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  102. ignis enim superare potest ubi materiai
  103. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  104. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  105. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  106. umor item quondam coepit superare coortus,
  107. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  108. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  109. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  110. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  111. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  112. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  113. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  114. nam certe neque consilio primordia rerum
  115. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  116. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  117. sed quia multa modis multis primordia rerum
  118. ex infinito iam tempore percita plagis
  119. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  120. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  121. quae cumque inter se possent congressa creare,
  122. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  123. omnigenus coetus et motus experiundo
  124. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  125. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  126. terrai maris et caeli generisque animantum.
  127. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  128. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  129. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  130. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  131. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  132. diffugere inde loci partes coepere paresque
  133. cum paribus iungi res et discludere mundum
  134. membraque dividere et magnas disponere partes
  135. omnigenis e principiis, discordia quorum
  136. intervalla vias conexus pondera plagas
  137. concursus motus turbabat proelia miscens
  138. propter dissimilis formas variasque figuras,
  139. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  140. nec motus inter sese dare convenientis,
  141. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  142. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  143. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  144. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  145. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  146. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  147. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  148. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  149. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  150. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  151. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  152. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  153. partibus erumpens primus se sustulit aether
  154. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  155. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  156. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  157. matutina rubent radiati lumina solis
  158. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  159. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  160. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  161. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  162. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  163. corpore concreto circum datus undique saepsit
  164. et late diffusus in omnis undique partis
  165. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  166. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  167. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  168. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  169. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  170. nec levia ut possent per summas labier oras,
  171. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  172. versent et partes ut mundi totius extent;
  173. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  174. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  175. his igitur rebus retractis terra repente,
  176. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  177. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  178. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  179. et radii solis cogebant undique terram
  180. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  181. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  182. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  183. augebat mare manando camposque natantis,
  184. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  185. corpora multa vaporis et altaque caeli
  186. densabant procul a terris fulgentia templa.
  187. sidebant campi, crescebant montibus altis
  188. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  189. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  190. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  191. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  192. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  193. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  194. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  195. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  196. atque levissimus super influit auras
  197. nec liquidum corpus turbantibus auris
  198. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  199. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  200. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  201. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  202. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  203. unum labendi conservans usque tenorem.
  204. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  205. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  206. ex utraque polum parti premere nobis
  207. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;