De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et frutices inter condebant squalida membra
  2. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  3. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  4. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  5. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  6. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  7. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  8. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  9. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  10. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  11. et manuum mira freti virtute pedumque
  12. consectabantur silvestria saecla ferarum
  13. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  14. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  15. saetigerisque pares subus silvestria membra
  16. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  17. circum se foliis ac frondibus involventes.
  18. nec plangore diem magno solemque per agros
  19. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  20. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  21. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  22. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  23. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  24. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  25. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  26. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  27. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  28. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  29. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  30. spumigeri suis adventu validique leonis
  31. atque intempesta cedebant nocte paventes
  32. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  33. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  34. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  35. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  36. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  37. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  38. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  39. at quos effugium servarat corpore adeso,
  40. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  41. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  42. donique eos vita privarant vermina saeva
  43. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  44. at non multa virum sub signis milia ducta
  45. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  46. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  47. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  48. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  49. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  50. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  51. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  52. tum penuria deinde cibi languentia leto
  53. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  54. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  55. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  56. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  57. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  58. ---
  59. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  60. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  61. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  62. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  63. et Venus inminuit viris puerique parentum
  64. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  65. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  66. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  67. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  68. vocibus et gestu cum balbe significarent
  69. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  70. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  71. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  72. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  73. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  74. At varios linguae sonitus natura subegit
  75. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  76. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  77. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  78. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  79. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  80. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  81. illis iratus petit atque infestus inurget.
  82. at catuli pantherarum scymnique leonum
  83. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  84. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  85. alituum porro genus alis omne videmus
  86. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  87. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  88. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  89. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  90. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  91. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  92. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  93. inter se fuerant, unde insita notities est
  94. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  95. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  96. cogere item pluris unus victosque domare
  97. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  98. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  99. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  100. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  101. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  102. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  103. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  104. pro vario sensu varia res voce notaret?
  105. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  106. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  107. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  108. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  109. inritata canum cum primum magna Molossum
  110. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  111. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  112. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  113. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  114. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  115. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  116. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  117. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  118. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  119. denique non hinnitus item differre videtur,
  120. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  121. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  122. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  123. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  124. postremo genus alituum variaeque volucres,
  125. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  126. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  127. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  128. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  129. et partim mutant cum tempestatibus una
  130. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  131. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  132. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  133. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  134. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  135. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  136. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  137. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  138. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  139. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  140. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  141. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  142. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  143. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  144. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  145. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  146. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  147. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  148. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  149. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  150. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  151. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  152. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  153. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  154. condere coeperunt urbis arcemque locare
  155. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  156. et pecudes et agros divisere atque dedere
  157. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  158. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  159. posterius res inventast aurumque repertum,
  160. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  161. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  162. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  163. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  164. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  165. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  166. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  167. ut fundamento stabili fortuna maneret
  168. et placidam possent opulenti degere vitam,
  169. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  170. certantes iter infestum fecere viai,
  171. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  172. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  173. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  174. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  175. ut satius multo iam sit parere quietum
  176. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  177. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  178. angustum per iter luctantes ambitionis;
  179. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  180. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  181. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  182. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  183. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  184. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  185. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  186. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  187. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  188. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  189. inde magistratum partim docuere creare
  190. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  191. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  192. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  193. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  194. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  195. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  196. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  197. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  198. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  199. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  200. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  201. qui violat factis communia foedera pacis.
  202. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  203. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  204. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  205. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  206. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  207. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  208. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  209. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  210. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  211. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  212. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  213. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  214. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  215. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  216. egregias animo facies vigilante videbant
  217. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  218. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  219. membra movere videbantur vocesque superbas
  220. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  221. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  222. subpeditabatur facies et forma manebat,
  223. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  224. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  225. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  226. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  227. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  228. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  229. praeterea caeli rationes ordine certo
  230. et varia annorum cernebant tempora verti
  231. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  232. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  233. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  234. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  235. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  236. luna dies et nox et noctis signa severa
  237. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  238. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  239. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  240. O genus infelix humanum, talia divis
  241. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  242. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  243. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  244. nec pietas ullast velatum saepe videri
  245. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  246. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  247. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  248. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  249. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  250. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  251. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  252. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  253. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  254. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  255. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  256. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  257. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,