De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. glandiferas inter curabant corpora quercus
  2. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  3. arbita puniceo fieri matura colore,
  4. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  5. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  6. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  7. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  8. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  9. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  10. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  11. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  12. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  13. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  14. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  15. necdum res igni scibant tractare neque uti
  16. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  17. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  18. et frutices inter condebant squalida membra
  19. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  20. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  21. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  22. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  23. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  24. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  25. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  26. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  27. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  28. et manuum mira freti virtute pedumque
  29. consectabantur silvestria saecla ferarum
  30. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  31. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  32. saetigerisque pares subus silvestria membra
  33. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  34. circum se foliis ac frondibus involventes.
  35. nec plangore diem magno solemque per agros
  36. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  37. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  38. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  39. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  40. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  41. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  42. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  43. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  44. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  45. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  46. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  47. spumigeri suis adventu validique leonis
  48. atque intempesta cedebant nocte paventes
  49. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  50. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  51. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  52. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  53. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  54. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  55. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  56. at quos effugium servarat corpore adeso,
  57. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  58. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  59. donique eos vita privarant vermina saeva
  60. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  61. at non multa virum sub signis milia ducta
  62. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  63. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  64. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  65. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  66. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  67. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  68. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  69. tum penuria deinde cibi languentia leto
  70. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  71. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  72. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  73. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  74. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  75. ---
  76. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  77. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  78. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  79. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  80. et Venus inminuit viris puerique parentum
  81. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  82. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  83. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  84. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  85. vocibus et gestu cum balbe significarent
  86. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  87. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  88. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  89. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  90. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  91. At varios linguae sonitus natura subegit
  92. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  93. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  94. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  95. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  96. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  97. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  98. illis iratus petit atque infestus inurget.
  99. at catuli pantherarum scymnique leonum
  100. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  101. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  102. alituum porro genus alis omne videmus
  103. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  104. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  105. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  106. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  107. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  108. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  109. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  110. inter se fuerant, unde insita notities est
  111. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  112. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  113. cogere item pluris unus victosque domare
  114. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  115. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  116. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  117. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  118. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  119. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  120. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  121. pro vario sensu varia res voce notaret?
  122. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  123. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  124. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  125. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  126. inritata canum cum primum magna Molossum
  127. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  128. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  129. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  130. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  131. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  132. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  133. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  134. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  135. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  136. denique non hinnitus item differre videtur,
  137. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  138. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  139. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  140. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  141. postremo genus alituum variaeque volucres,
  142. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  143. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  144. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  145. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  146. et partim mutant cum tempestatibus una