De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  2. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  3. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  4. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  5. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  6. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  7. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  8. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  9. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  10. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  11. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  12. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  13. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  14. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  15. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  16. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  17. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  18. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  19. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  20. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  21. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  22. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  23. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  24. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  25. condere coeperunt urbis arcemque locare
  26. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  27. et pecudes et agros divisere atque dedere
  28. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  29. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  30. posterius res inventast aurumque repertum,
  31. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  32. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  33. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  34. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  35. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  36. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  37. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  38. ut fundamento stabili fortuna maneret
  39. et placidam possent opulenti degere vitam,
  40. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  41. certantes iter infestum fecere viai,
  42. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  43. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  44. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  45. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  46. ut satius multo iam sit parere quietum
  47. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  48. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  49. angustum per iter luctantes ambitionis;
  50. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  51. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  52. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  53. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  54. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  55. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  56. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  57. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  58. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  59. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  60. inde magistratum partim docuere creare
  61. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  62. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  63. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  64. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  65. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  66. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  67. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  68. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  69. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  70. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  71. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  72. qui violat factis communia foedera pacis.
  73. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  74. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  75. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  76. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  77. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  78. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  79. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  80. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  81. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  82. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  83. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  84. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  85. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  86. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  87. egregias animo facies vigilante videbant
  88. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  89. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  90. membra movere videbantur vocesque superbas
  91. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  92. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  93. subpeditabatur facies et forma manebat,
  94. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  95. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  96. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  97. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  98. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  99. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  100. praeterea caeli rationes ordine certo
  101. et varia annorum cernebant tempora verti
  102. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  103. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  104. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  105. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  106. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  107. luna dies et nox et noctis signa severa
  108. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  109. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  110. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  111. O genus infelix humanum, talia divis
  112. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  113. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  114. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  115. nec pietas ullast velatum saepe videri
  116. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  117. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  118. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  119. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  120. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  121. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  122. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  123. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  124. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  125. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  126. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  127. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  128. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  129. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  130. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  131. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  132. an divinitus aeterna donata salute
  133. perpetuo possint aevi labentia tractu
  134. inmensi validas aevi contemnere viris.
  135. praeterea cui non animus formidine divum
  136. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  137. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  138. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  139. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  140. corripiunt divum percussi membra timore,
  141. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  142. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  143. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  144. induperatorem classis super aequora verrit
  145. cum validis pariter legionibus atque elephantis,