De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  2. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  3. una dies dabit exitio, multosque per annos
  4. sustentata ruet moles et machina mundi.
  5. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  6. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  7. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  8. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  9. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  10. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  11. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  12. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  13. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  14. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  15. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  16. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  17. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  18. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  19. sanctius et multo certa ratione magis quam
  20. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  21. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  22. religione refrenatus ne forte rearis
  23. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  24. corpore divino debere aeterna manere,
  25. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  26. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  27. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  28. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  29. inmortalia mortali sermone notantes;
  30. quae procul usque adeo divino a numine distent
  31. inque deum numero quae sint indigna videri,
  32. notitiam potius praebere ut posse putentur
  33. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  34. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  35. posse animi natura putetur consiliumque.
  36. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  37. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  38. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  39. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  40. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  41. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  42. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  43. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  44. posset et innasci quavis in parte soleret,
  45. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  46. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  47. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  48. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  49. totum posse extra corpus formamque animalem
  50. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  51. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  52. haud igitur constant divino praedita sensu,
  53. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  54. Illud item non est ut possis credere, sedes
  55. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  56. tenvis enim natura deum longeque remota
  57. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  58. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  59. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  60. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  61. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  62. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  63. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  64. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  65. praeclaram mundi naturam proptereaque
  66. adlaudabile opus divom laudare decere
  67. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  68. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  69. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  70. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  71. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  72. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  73. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  74. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  75. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  76. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  77. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  78. nam gaudere novis rebus debere videtur
  79. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  80. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  81. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  82. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  83. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  84. donec diluxit rerum genitalis origo?
  85. natus enim debet qui cumque est velle manere
  86. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  87. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  88. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  89. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  90. notities hominum divis unde insita primum est,
  91. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  92. quove modost umquam vis cognita principiorum
  93. quidque inter sese permutato ordine possent.
  94. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  95. namque ita multa modis multis primordia rerum
  96. ex infinito iam tempore percita plagis
  97. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  98. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  99. quae cumque inter se possint congressa creare,
  100. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  101. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  102. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  103. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  104. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  105. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  106. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  107. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  108. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  109. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  110. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  111. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  112. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  113. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  114. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  115. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  116. vitai causa valido consueta bidenti
  117. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  118. si non fecundas vertentes vomere glebas
  119. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  120. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  121. et tamen inter dum magno quaesita labore
  122. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  123. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  124. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  125. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  126. praeterea genus horriferum natura ferarum
  127. humanae genti infestum terraque marique
  128. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  129. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  130. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  131. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  132. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  133. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  134. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  135. cui tantum in vita restet transire malorum.
  136. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  137. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  138. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  139. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  140. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  141. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  142. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  143. Principio quoniam terrai corpus et umor
  144. aurarumque leves animae calidique vapores,
  145. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  146. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  147. debet eodem omnis mundi natura putari.
  148. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  149. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  150. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  151. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  152. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  153. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  154. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  155. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  156. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  157. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  158. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  159. principio pars terrai non nulla, perusta
  160. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  161. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  162. quas validi toto dispergunt venti.
  163. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  164. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  165. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  166. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  167. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  168. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  169. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  170. semper abundare et latices manare perennis
  171. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  172. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  173. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  174. partim quod validi verrentes aequora venti
  175. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  176. partim quod supter per terras diditur omnis;
  177. percolatur enim virus retroque remanat
  178. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  179. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  180. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  181. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  182. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  183. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  184. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  185. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  186. omnia iam resoluta forent et in versa.
  187. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  188. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  189. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  190. inrigat adsidue caelum candore recenti
  191. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  192. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  193. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  194. quod simul ac primum nubes succedere soli
  195. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  196. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  197. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  198. ut noscas splendore novo res semper egere
  199. et primum iactum fulgoris quemque perire
  200. nec ratione alia res posse in sole videri,
  201. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  202. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  203. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  204. fulguribus pingues multa caligine taedae
  205. consimili properant ratione, ardore ministro,
  206. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  207. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  208. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  209. exitium celeri celeratur origine flammae.
  210. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  211. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  212. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  213. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  214. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  215. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  216. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  217. nec sanctum numen fati protollere finis
  218. posse neque adversus naturae foedera niti?
  219. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  220. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  221. non ruere avolsos silices a montibus altis
  222. nec validas aevi vires perferre patique
  223. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  224. ex infinito quae tempore pertolerassent
  225. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  226. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  227. continet amplexu terram: si procreat ex se
  228. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  229. totum nativum mortali corpore constat.
  230. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  231. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  232. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  233. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  234. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  235. non alias alii quoque res cecinere ?
  236. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  237. aeternis famae monimentis insita florent?
  238. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  239. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  240. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  241. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  242. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  243. denique natura haec rerum ratioque repertast
  244. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus