De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  2. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  3. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  4. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  5. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  6. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  7. tanto quique magis victus fateare necessest
  8. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  9. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  10. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  11. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  12. nec ratione alia mortales esse videmur,
  13. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  14. atque illi quos a vita natura removit.
  15. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  16. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  17. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  18. dissociare intus partis, ut materiai
  19. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  20. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  21. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  22. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  23. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  24. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  25. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  26. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  27. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  28. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  29. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  30. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  31. ex infinito quae possint forte coorta
  32. corruere hanc rerum violento turbine summam
  33. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  34. nec porro natura loci spatiumque profundi
  35. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  36. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  37. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  38. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  39. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  40. quare etiam nativa necessumst confiteare
  41. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  42. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  43. inmensi validas aevi contemnere vires.
  44. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  45. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  46. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  47. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  48. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  49. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  50. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  51. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  52. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  53. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  54. et siccare prius confidunt omnia posse
  55. quam liquor incepti possit contingere finem.
  56. tantum spirantes aequo certamine bellum
  57. magnis inter se de rebus cernere certant,
  58. cum semel interea fuerit superantior ignis
  59. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  60. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  61. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  62. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  63. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  64. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  65. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  66. obvius aeternam succepit lampada mundi
  67. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  68. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  69. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  70. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  71. ignis enim superare potest ubi materiai
  72. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  73. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  74. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  75. umor item quondam coepit superare coortus,
  76. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  77. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  78. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  79. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  80. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  81. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  82. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  83. nam certe neque consilio primordia rerum
  84. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  85. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  86. sed quia multa modis multis primordia rerum
  87. ex infinito iam tempore percita plagis
  88. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  89. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  90. quae cumque inter se possent congressa creare,
  91. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  92. omnigenus coetus et motus experiundo
  93. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  94. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  95. terrai maris et caeli generisque animantum.
  96. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  97. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  98. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  99. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  100. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  101. diffugere inde loci partes coepere paresque
  102. cum paribus iungi res et discludere mundum
  103. membraque dividere et magnas disponere partes
  104. omnigenis e principiis, discordia quorum
  105. intervalla vias conexus pondera plagas
  106. concursus motus turbabat proelia miscens
  107. propter dissimilis formas variasque figuras,
  108. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  109. nec motus inter sese dare convenientis,
  110. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  111. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  112. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  113. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  114. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  115. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  116. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  117. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  118. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  119. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  120. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  121. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  122. partibus erumpens primus se sustulit aether
  123. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  124. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  125. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  126. matutina rubent radiati lumina solis
  127. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  128. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  129. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  130. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  131. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  132. corpore concreto circum datus undique saepsit
  133. et late diffusus in omnis undique partis
  134. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  135. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  136. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  137. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  138. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  139. nec levia ut possent per summas labier oras,
  140. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  141. versent et partes ut mundi totius extent;
  142. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  143. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  144. his igitur rebus retractis terra repente,
  145. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  146. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  147. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  148. et radii solis cogebant undique terram
  149. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  150. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  151. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  152. augebat mare manando camposque natantis,
  153. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  154. corpora multa vaporis et altaque caeli
  155. densabant procul a terris fulgentia templa.
  156. sidebant campi, crescebant montibus altis
  157. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  158. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  159. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  160. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  161. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  162. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  163. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  164. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  165. atque levissimus super influit auras
  166. nec liquidum corpus turbantibus auris
  167. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  168. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  169. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  170. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  171. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  172. unum labendi conservans usque tenorem.
  173. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  174. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  175. ex utraque polum parti premere nobis
  176. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  177. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  178. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  179. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  180. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  181. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  182. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  183. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  184. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  185. passim per caeli volvunt summania templa,
  186. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  187. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  188. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  189. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  190. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  191. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  192. in variis mundis varia ratione creatis,
  193. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  194. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  195. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  196. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  197. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  198. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  199. evanescere paulatim et decrescere pondus
  200. convenit atque aliam naturam supter habere
  201. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  202. partibus mundi, quibus insita vivit.
  203. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  204. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  205. nec caput est oneri collo nec denique totum
  206. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  207. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  208. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  209. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  210. sic igitur tellus non est aliena repente
  211. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  212. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  213. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  214. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  215. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  216. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  217. partibus mundi caeloque revincta;
  218. nam communibus inter se radicibus haerent
  219. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  220. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  221. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  222. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  223. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  224. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  225. iamne vides quantum tenuis natura valere
  226. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  227. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  228. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  229. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  230. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  231. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  232. nil magnis intervallis de corpore libant
  233. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  234. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  235. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  236. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  237. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  238. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  239. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  240. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  241. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  242. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  243. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  244. per multum, specie confusa videntur