De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  2. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  3. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  4. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  5. multaque per caelum solis volventia lustra
  6. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  7. nec robustus erat curvi moderator aratri
  8. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  9. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  10. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  11. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  12. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  13. glandiferas inter curabant corpora quercus
  14. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  15. arbita puniceo fieri matura colore,
  16. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  17. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  18. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  19. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  20. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  21. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  22. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  23. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  24. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  25. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  26. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  27. necdum res igni scibant tractare neque uti
  28. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  29. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  30. et frutices inter condebant squalida membra
  31. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  32. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  33. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  34. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  35. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  36. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  37. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  38. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  39. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  40. et manuum mira freti virtute pedumque
  41. consectabantur silvestria saecla ferarum
  42. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  43. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  44. saetigerisque pares subus silvestria membra
  45. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  46. circum se foliis ac frondibus involventes.
  47. nec plangore diem magno solemque per agros
  48. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  49. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  50. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  51. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  52. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  53. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  54. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  55. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  56. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  57. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  58. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  59. spumigeri suis adventu validique leonis
  60. atque intempesta cedebant nocte paventes
  61. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  62. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  63. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  64. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  65. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  66. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  67. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  68. at quos effugium servarat corpore adeso,
  69. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  70. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  71. donique eos vita privarant vermina saeva
  72. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  73. at non multa virum sub signis milia ducta
  74. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  75. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  76. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  77. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  78. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  79. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  80. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  81. tum penuria deinde cibi languentia leto
  82. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  83. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  84. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  85. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  86. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  87. ---
  88. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  89. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  90. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  91. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  92. et Venus inminuit viris puerique parentum
  93. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  94. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  95. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  96. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  97. vocibus et gestu cum balbe significarent
  98. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  99. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  100. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  101. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  102. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  103. At varios linguae sonitus natura subegit
  104. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  105. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  106. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  107. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  108. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  109. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  110. illis iratus petit atque infestus inurget.
  111. at catuli pantherarum scymnique leonum
  112. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  113. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  114. alituum porro genus alis omne videmus
  115. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  116. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  117. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  118. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  119. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  120. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  121. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  122. inter se fuerant, unde insita notities est
  123. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  124. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  125. cogere item pluris unus victosque domare
  126. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  127. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  128. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  129. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  130. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  131. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  132. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  133. pro vario sensu varia res voce notaret?
  134. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  135. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  136. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  137. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  138. inritata canum cum primum magna Molossum
  139. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  140. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  141. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  142. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  143. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  144. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  145. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  146. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  147. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  148. denique non hinnitus item differre videtur,
  149. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  150. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  151. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  152. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  153. postremo genus alituum variaeque volucres,
  154. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  155. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  156. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  157. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  158. et partim mutant cum tempestatibus una
  159. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  160. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  161. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  162. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  163. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  164. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  165. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  166. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  167. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  168. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  169. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  170. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  171. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  172. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  173. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  174. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  175. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  176. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  177. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  178. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  179. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  180. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  181. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  182. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  183. condere coeperunt urbis arcemque locare
  184. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  185. et pecudes et agros divisere atque dedere
  186. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  187. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  188. posterius res inventast aurumque repertum,
  189. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  190. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  191. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  192. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  193. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  194. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  195. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  196. ut fundamento stabili fortuna maneret
  197. et placidam possent opulenti degere vitam,
  198. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  199. certantes iter infestum fecere viai,
  200. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  201. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  202. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  203. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  204. ut satius multo iam sit parere quietum
  205. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  206. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  207. angustum per iter luctantes ambitionis;
  208. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque